seel sinus impar quoque una cum canalibus, ad vestibulum transeunti-
bus, aqua reFerta sunt, ita, ut quicunque impulsus, in atrii aquam
factus, pei- sinum imparem et canales ad vestibulum utriusque lateris
deferatur.
N e r v i a u cl i t o r i i.
De nervis auditoriis Cyprinorum supra dictum est. Quare hoc
loco, id tantum monere liceat, neque ad sinum imparem, neque ad
canales et atria sinus imparis fila nervea transire.
O s s i c u l c t a u d i t o r i a.
Kg. 9, 10—13. Fig. 10, 3—6. Fig. 23, 28 — 33. Fig. 15. — Fig. 18.
Atria sinus imparis apparatu mirifice artificioso trium' ossiculo-
rum invicem coniunctorum atque articulationibus ad tres priores vertebras
annexorum cum vesica natatoria commercium habent.
Primum o s sicu lum , s tap e s , pstreae formam habet, cuius
superficies concava atrio advertitur, a qua atrium extrorsum tegitur et
clauditur. Margo eius superior margini externo c la u s t r i Contiguus
est, ita tamen, ut vel ab eo removeri, vel apprimi ad eum possit. In
margine stapedis inferiori processus duo acuti, cardinis usum et formam
habentes, reperiuntur, quorum inferior foramini vertebrae pri-
mae, quorum superior rimae immissus est, quae inter processum spi-
nosum vertebrae primae et secundae reperitur. Qua articulatione fit,
ut stapes quasi circa cardinem moveri, et atrium vel remoto stapede
expandi et amplificari, vel appresso comprimi possit.
Superficies stapedis concava atrio adversa a tunica atrii intima
obducitur et vestitur, quo fit, ut aquae atrii a stapede tremores soni-
feri communicari quidem possint, aqua tamen, stapede a claustro pau-
lulum remoto, effluere nequeat.
In externa stapedif superfipie, convexa, tendo affigitur, inendem
cum stapede coniungens.
Secundum o s s icu lum , in c u s , tricuspidale est. Processus
eius acutus alter foramini, : in corpore vertebrae secundae conspicuo,
ita immissus est, ut pssieulum verti possit, alter processus acutus liga-
mento ad eandem vertebram alligatus est. Extremitas externa ossiculi
tendinem, a stapede ad malleum transeuntem, suffulcit.
T e r tium o s s icu lum , m a lleu s , maximum est, et iam dudum
ab anatomicis cognitum et deseriptum.27) Ossiculum hoc planum et
semilunare est, marginemque convexum extrorsum et deorsum, conca-
vum, in quo processus articularis prominet, introrsumvertit. Apex
superior aduncus tendine lata cum incud© et stapede coniungitur. Apex
inferior aduncus, sub processu transverso vertebrae tertiae ad abdomen
dirigitur.j ibique tunicae externae. vesicae natatoriae adhaeret. Processus
articularis, in media parte marginis - coneavi prominens, a fovea articu-
lari, fossae formam habente, corporlque vertebrae secundae et tertiae
insculpta, recipitur. Cuius quidem articuli ope mallei extremitas superior
vel a stapede removeri, vel ad eum adverti potest.
Substantia ossea horum ossiculorum nequaquam compacta , sed
in carpionibus praesertim spongiosa est. Magnitudo ossiculorum audi-
toriorum semper maguitudini piscis. respondet. In iunioribus piscibus
Qssicula minora, in piscibus aetate provectis, maioribus, maiora sunt;
ita, ut incrementum eorum incremento reliquorum ossium corporis
aequetur. Attamen hoc incrementum ad extremum vitae terminum con-
tinuatum ossiculis auditoriis non cum ossibus reliquis solum, sed cum
sytemate nervoso reliquoque corpore omni et cum labyrintbo adeo
membranaceo commune est.
27) Rosenthalius in Iibro: Ichtliyotomische Tafeln. Berlin: 1812. Tat. t. Fig. 2b. Fig. 54.
Fig. 6. Fig. 7. mallei™, quem os ensiforme appellaverat, delineavit. Stapedem quoque
Tab. I. Fig. 3 et 4. c sed obiter indicavit. Incudem vero, et siiigulorum ossiculorum
cum aure eoniunctionem non cognoverat.