intrat, per hoc fas ah quod a superficie cerebri in vestibulum
transit.
Quibus duohus ostiis, in cranii cavitatem hiantihus, exceptis,
vestibulum ubique clausum e st, ita ut fenestra vestibuli cartilaginei
aut membranacei, qua Raiae et Squali instructi sunt, in lioc genere
desideretur.
V e s t i b u l u m m e m b r a n a c e u m.
Fig. 5.
Cavitatem ellipticam vestibuli cartilaginei saccus, membrana pel-
lucida constans, aqua turgidus, replet. Membrana eius superficiei in-
ternae vestibuli non adhaeret, sed tantum membranae, ostia in cranii
cavitatem hiantia obducenti, alFixa est.
Vestibulum membranaceum, plicis quibusdam in cavitate eius
prominentibus in plures cellas, nominatim in loculum superiorem ma-
iorem et inferiorem minorem, divisum, nervum auditorium !excipit,
qui in massam pulposam commutatus vestibuli parietes obducit.
Maxime vero memorabile est, in Petromyzontibus tres partes,
quibus nullus praeterea piscis caret, non inveniri: Saccum nimirum,
lapillos, et canales semicirculares.
Pulpae, internam superficiem vestibuli obducenti, ne calx carbo-
nica quidem admixta est. Acido enim nitrico adsperso nulla plane
effervescentia, quae minimas particulas calcis carbonicae facile indicat,
observatur.
Canales vero semicirculares non adesse, turn Petromyzonte ma-
lino et fluviatili sub spiritu vini accurate dissecto, turn eandem rem
oculo armato iterum inquirens certus factus sum.
Apparent quidem in facie externa et superiori vestibuli membranacei
duae plicae curvatae, sursum impari plica iunctae, quas tamen
neutiquam pro canalibus semicircularibus, sed vere pro plicis vestibuli
membranacei habendas esse, mercurium in vestibulum membranaceum-
iniiciens, et rem oculis armatis et luce saepe mutata inquirens, didici.
Attentione tamfen. dSgnum /est, < hos canales in Petromyzonte marino et
pluribus fluviati!libus: e®sdenf inventor esse.- Fortassei 'igitur pro rudi-
menti'S canalium ;isemicircularium habendi sunt, a quibus vel hac re
facile discernuqtur, quod non cursu flexuoso a vestibuli - Sacco altero
crure rernoventur altero ad eum redeunt, ita, ut spatium quoddam
inter hos. canales et, spperbciem vestibuli membranacei interpositum sit;
sed in superficie vestibuli plicarum ‘ instar serpunt, neque superficiei
internae vestibuli cartilaginei annexi sunt.
N e r v u s a u d i t o r i u s .
Fig. 4, Z.
Nervus auditorius non pro ratio quinti-paris haberi potest, sed
separatus a cerebro editur. Alium praeterea nervum, quern cum fa-
ciali comparem, non inveni.
Caeterum monendum est, Pohlium *°) primum cognovisse Petro-
myzontem canalibus semicircularibus et lapillo carere.
Petromyzon itaque aure Sepiis non solum magis quam piscibus
similis est, sed etiam propter auris simplicitatem Sepia et Cancro inferior.
Cancri enim, fenestra vestibuli membrana obducta instructi, ad
sonos aqua vel aere propagatos recipiendos apti videntur.
Sepiae vero, etsi aditu auris externo carent, lapillum habent,
quo Petromyzon non instructus est. Petromyzontibus vero vestibulum
cartilagineum a cranii cavitate separatum cum Piaiis et Squabs commune
est, quare Sepiis et piscibus osseis adeo, aure perfectiori in-
structis, superiores sunt. In bis enim cranii cavitas loco vestibuli ossei
labyrinthum recipit. In illis vestibulum cartilagineum cranio, quo scilicet
carent (annulo enim tantum cartilagineo supra et infra aperto in-
structae sunt), a natura ne separari quidem potuit. 10
10) Expositio generalis anatomica organi audilus per classes animalinm.
1818. pag. 8.
3
Yindoljonae