ferior Yesicae pars, globuli formara miliique magnitudinem habens,
excipitur. Per foraminulum capsulae osseae processus vesiculae-, ad su-
periorem magnam vesicae natatoriae partem, capsula ossea inclusam,
pénétrât.
Pars superior maior vesicae natatoriae formam capsulae osseae,
qua includitur, quam tarnen non ompino explet, habet. Itaque dig-
meter eius transversa longe maior quam lohgitudinalis est, et in vesica
propter mediam constiictionem dextram partem a sinistra discer-
nere licet.
Caeterum vesica natatoria, ut in aliis piscibus, duabus tunicis,
quarum exterior superficiei internae capsulae osseae non adhaeret, (vesica
enim paulo minor quam capsula ossea est,) componitur. Utraque
tunica pellucida est.
Valde vero memorabile est, a cute, aperturam capsulae externam
magnam tegente, processum aliquem, tela cellulosa, cui fibrae nvuscu-
lares admixtae sunt, constantem, oriri, per aperturam capsulae externam
intrare, atque in tunica vesicae natatoriae externa affigi et expand!.
Nunquam hunc processum non inveni. Huius igitur utilitatem
in eo posui, ut partim cutim, capsulae aperturam tegentem, quominus
a capsula removeatur, impediat, eoque modo, cute ad- capsulam ap-
pressa efhciat, ut tremores a cute facilius cum vesica natatoria com-
municari possint, partim, ut fibrae huius processus in superficie vesicae
expansae vesicam aut comprimant aut relaxent, itaque eadem ra-
tione, qua in Cyprinis motu vesicae ossicula auditoria mo.veantur, sta-
pesque ad atrium sinus imparis vel apprimatur , vel ab eo reducatur.
Ductum pneumaticum, vesicam natatöriam cum oesophago con-
iungentem, non inveni. Nihilo secius tarnen vesica corporibus glandu-
losis rubentibus, quibus omnes pisces ductu pneumatico destituti in-
structi sunt, caret.
Ac l i tu s e x t e v n i v e s t i b u l i o s s e i ('c r a n i i ).
Fig. 44, ' 8. et 13.
Eodem loco, quo in Cyprinis, i. e. parte posteriori oSsis occipitis,
duo foramina magna, rotunda, membrana clausa, sub musculis occipitis
abdita,’ in cranii cavum ducentia, reperiuntur. Quae a Pohlio 3S)
pro aperturis auris exterms, in vestibuli cavum ducentibus, habita
sunt. Male vero. Cum vestibulo enim hae aperturae nullum commer-
eium habent, sed cum cavitate cranii. Nihilo secius tamen recte cum
aperturis. posterioribus Raiarum, ad vestibulum cartilagineum ducentibus,
simili que ratione membrana obductis, comparantur. In piscibus
osseis enim cranii cavitas simul vestibuli ossei aut cartilaginei utilitatem
habet.
Ab ostiis magnis, eodem loco apud Cyprinos descriptis, ostia Co-
bitidis hac tantum re discrepant, quod ilia membrana non obducun-
tur, sed. in fossam auditoriam membranaceam patent.
Praeter has duas aperturas, una, impar, eodem loco quo ostium
cranii, in Siluro Glani i. e. inter utrumque os pariétale et frontale hiat,
quae a sola cute lubiica tegitur, et ad tremores soniferos aquae reci-
piendos et per aquam, cranii cavum replèntem, ad vestibulum membra-
naceum canalesque semicirculares propagandos, aptissima est.
Cui quidem usui aperturae illae duae posteriores occipitis, sub
musculis scilicet abditae, minus accommodatae esse videntur, quibus,
quam utilitatem adscribam, nescio, nisi forte musculi membranam aperturae
tegentes, ad membranam in cranii cavum imprimendam vel ex eo
extrahendam aliquid valent, eoque modo aquam cranio inclusam com-
primere possunt. Quo modo idem pressus vestibuli membranacei oriri
videtur, qui in Cyprinis a fossa auditoria efficitur.
83) L. L. pag. 8* et 43. et Tab. II. Fig. 4.