ceo ad canalem posteriorem, circuli formam habentem et cum re*
liquis canalibus non cohaerentem, alter ad canalem anteriorem et
externum invicem confluentem, transit. Pag. 99.
25- Observatio Trevirani nervös auditorios non semper pro ramis trigemini
haberi posse probatur. Pag. 17. 33. loi.
26. Nervi auditorii accessorii variant in diversis piscibus originem habent,
a cerebro, a nervo vago et a nervo trigemino. Neque vero
hi nervi iisdem semper labyrinthi partibus destinati suht. In Raia
Törpedine, Squalo Carcharia et Petromyzonte nervi auditorii accessorii
plane non ad aurem pertinent. In pluribus Cyprinis mi-
rus decursus horum nervorum deseribitur. Pag.-36. 103. 104.
27. Rami nervorum auditoriorum ad vestibulum pertinentes mol les
sunt, et in superficie eius inferiori quasi diffluunt. Rami eörum
- ad ampullas missi duri sunt et in cavitatem ampullarum penetrant,
plicam semilunarem in eayitate prominentem constituentes.
Nervi ampullarum aptiores sunt, ut in eos tremores soniferi fluidi
canalibus semicircularibus inclusi transferantur. ; Nervi vestibuli
tremores soniferos solidorum corporum, lapillorum, vestibulo aut
sacco inclusorum, accipiunt. Pag. 38. 102.