V e s ic a e n a t a t o r ia e o s s ic u lo v um q u e a u d i t o r io r um
u t i l i t a s .
E vesicae natatoriae capsulaeque eius osseae fabrica manifesto id
patet, de quo in Cyprinis et Siluro Glane dubitari potuisset, vesicam
natatoriam in his piscibus membranae tympani utilitatem referre.
Cavitates laterales vertebrae secundae, tria ossicula auditoria in-
cludentes, manifesto c a v i t a t i tym p an i, et capsula vesicae natatoriae
an n u lo tym p an i comparandae sunt. Quemadmodum vero in ranis
et lacertis cutis externa super an nu lum tym p an i expansa est,
ita cutis Cobitidis fossilis ap e rtu ram exte rnam capsulae' osseae
o b d u c it. Quemadmodum, membrana cavitatem tympani vestiens, in
ranis lacertis avibus et mammalibus per canalem angustum, tubam Eu-
stachii, tunica interna faucium vestitam, superficiei internae annuli
tympani adhaeret, et aditum auris externum claudens, membranam
tympani componit, ita in Cobitide Fossili vesica natatoria. Quae com-
paratio eo aptior foret, si vesica natatoria Cobitidis ductu pneumatico
cum faucibus cohaereret.
Quemadmodum vero membranae tympani ossiculisque auditoriis
mammalium haec duplex utilitas est, ut partim a membrana tympani
tremores sonori ad aurem propagati colligantur et excipiantur, ossiculisque
auditoriis mandati in vestibulum membranaceum trausferan-
tur, partim vestibulum membranaceum, stapede, aut comprimi adeoque
intendi, aut relaxari possit; ita hie duplex usus vesicae natatoriae quo-
que ossiculisque auditoriis Cobitidis adscribendus est: hoc tamen dis-
crimine intercedente, ut ossicula auditoria mammalium musculis sibi
propriis, ossicula auditoria Cobitidis Cyprinorum et Siluri vi vesicae
natatoriae (membranae tympani) moveantur. Stapes mammalium enim
musculo stapedio e vestibulo osseo protrahitur eoque modo vestibulum
membranaceum pressu liberatur. Contra vero contractione . mu-
sculi tensoris tympani Stapes in vestibulum osseum propellitur, eaque
ratione vestibulum membranaceum aqua plenum compriniitur, et in-
ten ditur.
Quare tria ossicula auditoria piscium stapedis incudis et mallei
nomine haud inepte mihi videor appellasse.
Quemadmodum enim malleus mammalium processu foliano ossi
temporum, manubrio membranae tympani, capite incudi affixus est, ita
ossiculum, quod in piscibus malleum appellavi, processu quodam vertebrae
tertiae, altera extremitate vesicae natatoriae (membranae tympani)
altera extremitate incudi inhaeret.
j Quemadmodum incus mammalium hanc potissimum utilitatem
habet, ut malleum cum stapede coniungat, ita ossiculum illud quo-
que, quod in piscibus incudem nominavi, quodque vertebrae secundae
vel affixum est, ut in Cyprinis, vel non infixum est, ut in Siluro et
Cobitide, „stapedem et malleum connectit. Quod quidem duplici ratione
perficitur, aut cum incus ipsa inter malleum et stapedem, quem utrum-
que tangit, interposita est, v. c. in Cobitide et Siluro, aut cum tendo,
quem incus suffulcit, a stapede ad malleum transit, v. c. in Cyprinis.
Quemadmodum denique stapes mammalium aditum ad vestibulum
membranaceum, fenestram vestibuli, claudit, et ad earn vel ap-
primi vel removeri ab ea potest, ita plane stapes piscium. Utilitas et
vero etiam coniunctio singulorum ossiculorum auditoriorum piscium et
mammalium eadem est; cur ergo non eadem nornina?
At dicat aliquis, mammalibus non tria sed quatuor ossicula auditoria
sunt, praeter ilia nimirum, quae iam enmnerata sunt, os orbi-
culare Sylvii, inter stapedem et incudem interpositum. Piscibus etiam
quatuor ossicula auditoria sunt, praetei- ilia, quae iam nominata sunt,
ossiculum atrio sinus imparis proprium, claustrum, illud ergo ossiculum,
quod a te stapes appellatur, pro osse'prbiculari, et claustrum pro
stapede habendum est. Recte quidem si numerus, male si utilitas re-
spiciatur. Ratio utilitatis vero rationi numeri praeferenda est.
A u r i s C o b i t i d i s B a r b a t u l a e.
Kg. 41. Fig. 42.
Vertebrae tres superiores Cobitidis Barbatulae eodem apparatu
ad aurem pertinente insignes sunt quam Gobitidis Fossilis. Processus