In extremitatem posteriorem ampliorem vestibuli duo ductus mem-
branacei hiant, quorum anterior, longus, canali semicirculari anteriori
et posteriori, quorum posterior, brevior, canali semicirculari posteriori
et externo communis est. Quo fit, ut canales semicirculares, qui aliis
in piscibus quinque aperturis in vestibulum membranaceum patent, in
Clupea quatuor tantum ostiis aperiantur.
C an a le s s em ic i r c u lä r e s memb ra n a c e i . 1
Fig. 66, 3—8. 11—13.
Canales semicirculares membranacei osseos canales quibus inclusi
sunt non omnino explent. Nihilo secius tarnen Clupeae, quänquäm
longitudine canalium semicircularium membranaceorum non excellentes,
amplitudine eorum cum magnitudine corporis comparata prae Caeteris
piscibus praestant.
Numerus et situs eorum idem est atque in aliis .piscibus. Tres
nimirum canales inveniuntur, quorum anterior et posterior situm per-
pendicularem, externus horizontalem habet. Sed ordo, quo in vesti-
bulo aperiuntur, diversus, paulo ante expositus, est, quia nimirum ampulla
canalis semicircularis posterioris et alter finis canalis semicircula-
ris externi, antequam in vestibulum membranaceum intrant, unum du-
ctum ampliorem componunt.
Membrana, qua canales semi circulares, vestibulum membranaceum
et saccus constant, quae aliis in piscibus tenuissima est, in clupea
Harengo percrassa et firma deprehenditur, ita ut in Harengis diu
sale servatis non solum integra inveniatur, sed mercurium vivum in-
iectum melius adeo quam labyrinthus aliorum piscium ferat.
S a c c u s .
Fig. 66, 9.
Saccus, infimum locum cavitatis cranii obtinens, cum vestibulo,
cuius partem inferiorem tangit, non ductu arctiori, ut in Cyprinis,
Siluro Glane et Cobitide Fossili sed ipsa membranarum continuatione
cohaeret.
Nihilo secius nuiiquam cavitatum. quoddam commercium detec
gere potui. , Étenim mihi sexies mercurium in vestibulum membranaceum
immittenti nunquam saccum replere contigit. Quod, cum iniectio-
nes tarn féliciter successerint, ut semper vestibulum oppositi lateris per
ductum transversum simul repleatur, non eventu iniectionis minus exop
tato, sed cavitate saccivére a vestibuli cavo separata explicandum est.
Saccus permagnüs, ovalis,'' firmis membranis compositus-est, et
ut in plerisque piscibus duos lapillos duobus loculis, a se invicem se-
paratis, continet.
Alter eorum permagnus, planus, margine serrato circumdatus, lo-
culo sacci anteriori includitur, alter multo minor loculo sacci posteriori
abditus est. Uterque lapillus albus, neque vero tarn durus quam in
aliis piscibus est.
N e r v i à u cl i t o r i i.
Nervös auditorios in piscibus his sale servatis accuratius perve-
stigare non potui. Multum tamen mea interest scire, num propagines
quidam horum nervorum ad appendicem vestibuli membranacei, glo-
bulo osseo anteriori inclusam, veniant, ibique in septo membranaceo,
partim a fine vesiculoso vesicae natatoriae, partim ab hac ipsa appendice
formato, finiantur. Quod, si ita se haberet, unicum hoc sine du-
bium exemplum esset, aëris tremores in ipsum nervum acusticum agere.
Quod illi videant, quibus Harengos non diu occisos secandi potestas est.
A u r i s a l i a r um Clu p ea e sp e c ie rum.
Anrem aliarum Clupeae specierum inquirendi non occasio oblata
est, quam tamen simili ratione constructam esse inde colligo, quod Clupeae
Encrasicoli, Sardellaè nomine venalis, vesica natatoria eodem
modo quo in Harengo fine inferiori in ostio genitali patente instructa
est. Superiorem vesicae natatoriae finem in caput ascendentem et cum
aure cohaerentem propterea persequi non potui, quod his piscibus sale