Idem septum spelimcam tertiam, imparem, piriformem, recondit,
quae sub ipsa lamina ossis occipitis, in qua medulla oblongata1 iacet,
latet. Pars angustior eius speluncae antrorsum in cranii cavitate ostiolo
impari, medio loco inter aditus duarum speluncarum saccorum, patet
Pars posterior amplior eius mediae speluncae per duo ostiola, extra
cranium sub foramine occipitali magno sita, introitum habet. Hae
spelùncà sinus membranaceus impar, de quo infra serin o ent, recipi-
tur, qui per ostiolum anterius cum labyrintho membranaceo utriusque
lateris, per duo ostiola posteriora cum duobus atriis sinus impâris com*
municationem habet.
L a b y r i n t h u s m e m b r a n a c e ù s .
Labyrinthus membranaceùs quinque partibüs constat:
1) Yestibulo membranaceo,
2) canalibus semicircularibus tribus,
3) sacco bipartito, vestibulo annexo,
4) sinu auditorio impari, auri dextrae sinistraeque communi,.
5) atrio sinus imparis.
Vestibulum membranaceum, canales semicirculares et saccus Cy-
prinis non solum cum aliis piscibus communia sunt, sed eandem quo-
que structuTam habent. Sinu impari vero, et atriis sinus imparis plu-
rimi pisces carent. *
Quae quidem partes omnes, excepto sinu impari, qui simplex et
in linea media corporis situs est, duplices, ad dextram sinistramque
aurem pertinentes reperiuntur, quae tamen, cum in dextro eundem
locum eandemquè formam quam in sinistro latere obtineant, in alteru-
tra describendae sunt.
V e s t i b u lum memb r a n a c eum. Canale s s emi c i r cula r e s
memb rana c e i .
Fig. 9, 1 — 5.
Vestibulum membranaceum, saccus membranaceùs longus, sulco
parietis cranii extern! adhaeret. Parte anteriori ampliori lapillum pla*
„um non serratum includit, et ampullam canalis semicircularis anteriore
et externi excipit. In medium vestibulum ductus, coniunctione
canalis semicircularis membranacei anterioris et posterioris ortus, intrat.
In partem posteriorem vestibuli ampulla canalis semicircularis posterioris
et finis canalis semicircularis externi hiat. A margine inferiore me-
dii vestibuli ductus membranaceus ad saccum, basi ossis occipitis re-
conditüm, descendit, qui canaliculum sinus imparis recipit, ita, ut
vestibulum membranaceum hoc ductu partim cum saGco partim cum
•sinu impari coniungatur.
iCanales semicirculares in Carpionibus angustissimi sunt, singuli
tamen non pari longitudine. Externus enim longissimus est. Ganalps
semicirculares ossei, quibus canalis semicircularis membranaceus externus
et posterior residet, his paulo ampliores et haud dubie aqua re-
ferti sunt, ita, ut tremores sonoros, ossibus capitis eommunicatos,
prius in aquam canalium osseorum et hinc in canales membranaceos
ipsos transferri necesse sit. Reliqua canalium semicircularium mem-
branosorum pars, canalibus osseis non inclusa, a liquore oleoso cranium
replente eodem modo quo vestibulum circumdatur.
S a c c u s . L a p i l l i.
Fig. 9, 6. Fig. 11. — Fig. 14.
Saccus, spelunca sua in basi cranii reconditus, canale membranaceo,
aqua repleto, cum vestibulo et sinu impari commercium habet,
ita tamen, ut argentum vivum vestibulo immissum septo forte aut val-
vula impediatur, quominus e vestibulo in' saccum descendat. In mul-
tis periculis bis tantum mihi contigit, mercurium e sinu impari in
saccum impellere, ita, ut dubitem, num transitum mercurii rupturae, an
Verae communicationi adscribam. Septum membranaceum saccum in
duos loculos invicem separatos dividit.
L o cu lu s an te r io r , maxima ex parte extra speluncam in ipsa
cranii cavitate iacens, lapillum longum, tenuem, spinosum, continet.
Lapillus'hic, contra regulam minor est quam lapillus posterior. Caete-
6 *