Parte enim inferiori vesicae natatoriac striis fibrarum muscularium
transversalium constricta, superior pars, cui malleus u triusque lateris
affixus est, aëre impulso dilatator, quo fit, ut, mallei extremitate inferiori
extrorsum versa, omniqne malleo circa axem moto; superior ex-
tremitas stapedem ad atrium apprimat. Stapede vero appresso magna
aquae copia ex atriis in sinum auditorium et reliquum labyrinthum
impellitur.
Relaxatis musculis partis inferioris vesicae natatoriae, superior
pars, partim fibrarum muscularium ope, partim elasticitate ad pristi-
nam parvitatem redit, aëremque in inferiorem iterüm partem repellit,
simul vero stapedem ab atrio removet, atriumque sinus imparis ampli-
ficat, Spatio vero atriorum aucto, aqua, antea in sinum imparem et
labyrinthum impulsa, in atria reducitur, ideoque tensio expansioque labyrinth!
relaxatur.
Quos vesicae natatoriae effectus non solum e ' partium singula-
rum coniunctione cognovi, sed multis quoque periculis expertus sum.
Vesicae enim natatoriae parte inferiori manu compressa, singulorum
ossiculorum auditoriorum motus oculis perspiciuntur. Quin mercurius
vivus, in sinum imparem antea iniectus, compressa hac vesicae natatoriae
parte, in canales ad vestibulum transeuntes propellitur, relaxata
vesica, in sinum imparem redit.
Altera vesicae natatoriae in audiendo utilitas baec est, u t tre-
mores aquae co n trem isc en tis , s ib i a v e r teb r is , qu ib us a ff ix a
e s t, et a c o s t is , quas ta n g it , communicatos, in se q u as i col-
lig a t , et maxima sua e la s t ic ita te auctos in o s s icu la a u d ito r
ia t r a n s fé r â t , a q u ib u s aquae a triorum et sinus imp aris
t r a d it i ad ipsum lab y r in th um membranaceum veniunt.
Quae quidem sententia si dubia quibusdam propterea videatur,
quod vesica natatoria, vertebrae, et costae quaquaversum a squamis
certe et carnibus circumdatae sint, adeoque tremoribus aquae nulla ad
vesicam accessio sit; membranae tympani in quibusdam animalibus situ
sub carne et cute abdito, ut in testudine et serpente, illustrabitur, cui,
ut similis a natura in audiendo functio quam vesicae natatoriae Cyprinorum
data est, ita eadem functionis perficiendae impedimenta obstanl.
Idem de aditu vestibuli cartilaginei Raiarum et Squalorum, membrana
obducto, sub cute aspera eF tela cellulosa recondito, valet, cui, quin
similem quam membranae tympani utilitatem adscriberet, nemo recen-
tiorum anatomicorum dubitayit. Videtur igitur tremorum soniferorura
aquae ad ossa transitus tenui strato fibrarum muscularium et cute
haud impediri.
Adde, quod vesica natatoria Cyprinorum, maximum alvi partem
explens, singulas fere costas dextras sinistrasque premit, itaque ab aqua
ad piscem appellente ab utraque parte simul movetur. Nec vero a
veritate abhorret, toti thoraci hac vesicae natatoriae expansione, sin-
gulorumque arcuum costalium distentione, resonantjam aliquam dari.
Ceterum haec vesicae natatoriae utilitas in Cobitide fossili tam
perspicua est, ut cognita huius piscis structure, quae paulo post de-
scribetur, nullum plane dubium supersit.
F o s sa a u d i t o r ia . A d i t u s e x t e r n i v e s t i b u l i ossei.
fig. 10, 1, 7. Fig- 24, 48.
Ossicula auditoria, ut a musculorum vicinorum piessu et laesione
tuta sint, fossa auditoria membranacea includuntur:
Ablatis nimiruift squamis et musculis os occipitis et spinam dorsi
tegentibus, vertebrae tres superiores invicem concretae magnisque pro-
cessibus insignes in conspectum veniupt. Inter processum transversum
et corpus vertebrae secundae et tertiae et os occipitis membrana tendi-
nea ita expansa est, ut spatium amplum, pinguedine oleosa alba re-
pletum, per foramen magn.um cum cavitate cranii, eadem pinguedine
referta, communicans, includatur. Quae quidem fossa membranacea,
quia ossicula auditoria includit, a me fossa a u d ito r ia appellata est.
Cum foramen illud maximum, in utraque parte ossis occipitis positum,
et iam diu ab anatomicis cognitum et descriptum, nequaquam, ut a
7 *