res, qui inclicari potui'ssênt, neque delineatione ne que litera nota
ti -sunt. Nervorum auditoriorum, qui in capite hoc modo
aperto eonspiciuntur, nullum in figura vestigium reperitur; ii enim
nervi, quos nervös deseendentës appellat, nervi cerebrum cum ganglio
primo coniungentes, hic ahscissi sunt. Nihilo secius tarnen explicatio
hums, figurae' singulas auris partes nominat, v. c. litera â, quae in
figura ipsa plane abëst tubercula ad radicem cornuum (quae scilicet hoc
capitis situ ne videri quidem possunt) désignât, litera d'd' (quae nulli
figurae loco inscripta est) aperturam ohlongam eminentiae .mamillaris
inferioris indicat, cuius in figura -.nullum-, vestigium deprehenditur.
Has eminentias (Vhirissimas scilicet cancri partes) cartilagineas auctor
appellat. Itaque apparet hanc figuram, cuius explicatio singulas auris
partes nominat, nullam plane auris partem habere. Figura XXVI. et
XXVII. clari ssime mohstrat Comparettium in hoc cancro, primum antennae
articulum, Fig. XXVI. lit. e signatum, pro auditus sede habuisse.
In descriptione vero organi auditus astaci, nervum auditorium plané negli-
git, processus vero mammillaris mentionem facit, et quanquam saccu-
lum, processu mammillari inclusum, vestihuli membranacei usum ha-
bentem, accuratius non describit; processum tarnen cartilagineum as-
surgentem, membranam colligantem, et fibras musculares, nunquam a
Scarpa, aut a Cuviero aut a me r.eperta addit. Qui quidem procèssus
cartilaginous Comparettio ossieuli auditorii utilitatem habere visus est.
Descriptio auris cancri hastati haec est: „At in fossula anteriori
et inferiori“ (quae secundum imaginem primo antennae articulo conti-
netur) „inveni ossiculum ad instar clavi minimi sulcati, cui . colligatur
membranula, involvens substantiam mollem. Basis ossieuli exterius est,
mucro interius,- id que perpetuo observavi;- atque ideo. sufficiens organi
auditus vestigium ,se praebuit“ (!]) Nervorum auditoriorum nulla ratio
habetur1
Haec addenda mihi erant, ut, quid de ossiculis auditoriis Com-
parettii musculisque ossiculorum habendum sit, intelligeretur, quem scilicet
ne organi auditus quidem a Scarpa eodem tempore descripti sedem
perspicue cognovisse videmus.
S ca r p a 55) ; aurem astaci fluviatilfs ea , qua excellit- subtilitate in-
quisivit,!;et adhihito microscopio jJelineavit.' Nervi auditorii originem
recte1 a nervo antennae maioris derivavit. Aperturam auris externam
cum fenestra ovali comparavit ideoque operculum eius aperturae cum
membrana tympani recte comparari negat.
Qui vero novissime hac in re Studium collocaverunt, Cuvierus, f7)
Blumenbachius 5B) et Pohlius J5) novi nihil addiderunt.' Id enim quod
Pohlius alfirmat, nervum auditorium magis extrorsum quam Scarpa de-
lineaverit a nervo antennae oriri, et magis recta via ad vestibulum
descendere, veritati hand consentaneum est.
A u r i s S e p i a e.
Aurem Sepiae a I oh. Hu n te ro 50) primum inventam esse, e
paucis eius verbis, descriptioni auris piscium additis, liquet, per quae
tarnen nil nisi praesentia organi auditus et a piscium aure diversitas
indicatur.
Postea Monrous SI) lapillum invenit, et delineavit sed vestibu-
lum, quo lapillus inclusus est, non descripsit, nihilo secius tarnen uti-
litatem eius, quam cum utilitate lapillorum piscium comparabat, suspi-
catus est. Hunc secutus est celeberrimus S c a rp a , qui veram auris
Sepiarum fabricam tam. accurate cognovit et descripsit, ut nihil fere
quod aut subtilius inquiri, aut aptius explicari possit, relinqueret.
Non enim solum vestibulum membranaceum aqua replfetrum, cartilagi- *
57 58 59 60 56} L. L. p. 4—6. Tab. IV. Fig. 4—6.
57) Vorlesungen über vergleichende Anatomie übersetzt und mit Anmerkungen vermehrt
von I. F. Meckel pag. 485.
58) Handbuch der vergleichenden Anatomie, Göttingen 1805. 8. p. 378. et 879.
59) Expositio generalis anatomica organi audilus. VifnJobonae 1818. 4. p. 2. et 3.
60) Bemerkungen üb. die thierishe Oekonomie. Braunschweig 1802. 8. p. 94.
64) Vergleichung des Baues und der Physiologie des Menschen mit dem Baue des Menschen
und der übrigen Thiere, übersetzt von Schneider. Leipzig 1787. 4. p. 78. In libro originali
p. 65. et Tab. XLII.