neo vestibulo inclusum, lapillum continentem, descripsit, sed rationem
quoque, qua vestibulum membranaceum in cartilagineo suspensum sit,
fibs nempe a tuberculis quibusdam superficiei internae vestibuli carti-
laginei oriundis vestibuloque membranaceo annexis, accurate explica-
vit. Praeterea lapillorum Sepiae Loliginis et Octopodis diversitatem
annotavit, quarum ilia lapillum duriorem ossiculo similem accepit,
haec lapillo cretaceo et xnagis fragili instructa est.
Solus nervi auditorii a cerebro ortus in Octopode modo naturae
baud plane consentaneo descriptus et delineatus est, quod tarn a Cu-
viero si) in libro novissime de molluscis edito monitum, quam a me in tabula
secunda emendatum est. Minor enim est et brevior, et alio plane
loco oritur, quam in figura. a Scarpa exhibita. Oritur enim ab eadem
cerebri parte a qua nervi pedum eduntur, inter quos et nervum intestinalem
(nervo vago comparandum) e cerebro prodit. Scarpa nervös
pedum falso a ganglio dorsali, quod Cuvierus cerebrum proprie sic, dictum
appellat , derivavit.
Pohlio S3) auctore tubercula ilia eartilaginea conoidea vestibuli,
a quibus fila,' per quae vestibulum membranaceum ad cartilagineum
annectitur, exeunt, in Sepia Loligine quoque deprehenduntur, quibus
tarnen Sepia Octopus Cuviero et me testibus caret.
A u r i s P i s c i u m.
V e te rum au d itu s p isc ium co gn itio .
Auditus piscium prius quam auris observatus est, cuius rei
testimonia ab Aristotele Aeliano et Plinio afferuntur. Quorum hac de
re relata mihi perlegenti hoc maxime memorabile visum est, quod ea
potissimum piscium genera, quae organo auditus magis composito sub-
tilique praedita sunt, quorumque auris interna cum vesica natatoria,
52) Mém. pour servir a l’hist, et à l’anatomie des Mollusques. Paris 1817. 4. pag. 49- Tab. I.
Fig. 4.9.
63) Pobl L. L. pag. 2.
membranae tympani utilitatem referente, coniuncta est, propter auditus
acumen a veteribus laudantur.
Qua re non magis hominum illorum veterum animalia observan-
tium cura et fides probatur, qnam vesicae natatoriae cum aure interna
coniunctae vis in sensum audiendi acuendum cognoscitur.
Omnibus enim illis narrationibus, quas tanquam commentitias
nostri neglexerunt, haud parum veri inessb, his viventium et mortuorum
animalium observationibus, idem plane in iisdem animalibus monstran-
tibus, docetur.
Genera piscium, quae hac auris perfectiori fabrica praedita esse docui,
Clupea, Sparus, Cobitis, Silurus et Cyprinus sunt. Eademque piscium
genera Cobitide excepta ab Aristotele, Aeliano et Plinio vel auditus acie,
vel musices sensu admirabili, praedicantur. Quod eo magis mirum, cum
raro et parce de auditu piscium sermo sit, et, si Mugilem, Cottum,
et Chremidem seu Chromin (quern adhuc ne agnoscere quidem potue-
runt naturae scrutatores) excipias, nullus piscis auditu insignis nomi-
rietur.
Aristoteles 64) de auditu piscium in Universum haec: „Auditusau-
tem atque odoratus nullum habent instrumentum manifestum. Nam etsi
id videri cuipiam possit, quod ad loca narium est, non sane transit ad-
cerebrum; sed partim non est pervium '*), partim ad branchias fert.
Eorum tarnen tam auditus quam olfactus manifesta sunt: visi enim sunt
fugere strepitus graviores, quales sunt triremium remigia, adeo ut in
diverticulis suis facile comprebenderentur. Nam tametsi extra aquam
sonus exiguus sit, sub aqua tarnen qui audiunt, his difficilis magnus-
que atque etiam gravis esse videtur 6S 6). Id quod etenit etiam cum del-
64) Aristotelis de animalibus historiae libri X. ed. 1. G. Schneider. Lipsiae, 1811- 8. Lib. XV.
cap. 8.
65) Ostia ilia non pervia, quae pro naribus Aristoteles habere noluit vere nares piscium *
osseorum sunt, quae tarnen non, ut in aliis animalibus vertebratis, in fauces Iiiant. Ostia
ad branchias ferentia in Rails et Squall's inveniuntur, perampla sunt, et aquae, extracto
a branchiis a ere1, eiiciendae inserviunt.
66) Inlelligitur his verbis clarissime, Aristoteleih iam cognovisse, aquam vibrationes sono