sed certis tantum locis deponi. Haec loca inferior superficies partis
anterioris vestibuli membranacei, qua lapillus vestibuli recumbit, sacci
loculi duo lapillos continentes, denique très ampullae canalium semi-
circulariutn sunt.
Nec tarnen in bis partibus nervi auditorii eodem sed duplici
modo finiuntur. Nervi ampullarum enim ad tremores aquae canalibus
semicircularibus inclusae percipiendos accommodati sunt, nervi sacci
et vestibuli vero a corporibus duris tremores excipiunt, a lapillis scilicet,
quibus adhaerent. Hli enim, in ipsum mediae ampullae cavum penetrantes,
eodem modo quo in Raiis plicam nerveam, seu septum in di-
midio cavo ampullae tranverse expansum, constituunt, quod a me in
Cyprino Tinea clarissime observatum est. Ex quo patet, aquam canalibus
inclusam, contremiscentem ad septum nerveum appellere, adeoque
ipsos-aquae tremores ad nervum ^auditorium, septuli instar in ampulla
expansum, pervenire.
Nervi vestibuli et sacci vero ad lapillos pertinere videntur. Alio*
rum enim studio cognitum, et meis observationibus, in Cyprinis factis,
eomprobatum est, fila nervea in cavum sacci penetrare, lapillisque ipsis
annecti, qui his filis quasi suspensi sint. Qui quidem finis, proptef
nervorum mollitiem saepe difficilis cognitu, quodam modo in vestibulo
membranaceo diversus esse videtur. In hoc nunquam fila nervea ad
lapillum inclusum ipsum transire vidi, quae potius in superficie in-
fe r io r i vestibuli membranae in modum expandebantur. Propterea lapillus
a filis nerveis non suspensus teneri potest, nam turn necessarium
fuissët, üt fila nervea, eodem modo quo in sacco, a parte superiori
Vestibuli ad lapillum descenderent, sed potius membranae nerveae ipsi
incumbit, eique hoc modo tremores, a quibus percellitur, communicat.
9 Reliqua vero canalium semicircularium et vestibuli membranacei
loca, an omni nervorum contagione destituta sint, difficile dictu est.
Hoc enim verum, nervös cultro nisi ad ea loca quae modo descripta
sunt non pervestigari posse. Quid vero, si pulpa nervea in omnes la-
byrinthi membranacei partes diffusa, oculos fugit? Quis enim in
-------- 59 --------
miisculis aut in cute nervorum fines vidit? Cur igitur idem hoc loco
nobis sumamus ?
Canalium enim semicircularium arcus, canalibus osseis artifieiose
inelusi et suspensi, nervis plane earentes, quam utilitatem habeant
dicere nequeo. Nec vero Scarpae hac de re pericula in piscibus carti-
lagineis facta omnia dubia ita tollunt, ut ulterius nervorum effluvium
certs negare coacti siraus : „Hubii sub initio haesimus circa pulpae
huius nerveae Ultimos fines, num scilicet septo ampullarum superin-
ducta, in eo tota desineret, an simul Universum canalium semicircula-
yium eavitatem vestiret. Vltra septum minime exporrectam suadebat
aequabilis undique praeter ampullam singulornm canalium semicircularium
pelluciditas et externa species. Verum, ut rent certius dignosce-
remus, canales semicirculares membranaceos simul cum ampullis, inser-
tisque nervis ex reeentissimo subiecto desumptis, in spiritu vini, addito
tantillo acidi nitrosi, cuius liquoris proprietas est, nervös mirifice in-
durare, coniecimus. Hand multo post reperimus pulpam nerveam septo
ampullarum superinductam et magnopere concretam fuisse, et ex alba
opacam, distinctisque ad septi basim limitibus finitam; reliquum vero
unius cniusque canaEs semicircularis cyhndrum pristinam pelluciditatem
pene ex integro servasse, atque intus acutissima lente inspectus nullum
exhibuit instratae nerveae pulpae, vel concreti mucoris, internos cylin-
dri membranacei parietes oblinientis, indicium.“ 23
23) L. I«. pag. IS.