De Cyprinis in Universum, . et de (Siluro) Glane Rondeletus 76)
asserens, eos in. vivario aedium nobilissimi viri a Iarnaco, pulsato pariete,
victus capiendi causa congregäri, testis est.
Hue alia quoque Aristotelis narratio de Siluro Glane et Cyprino,
tonitru male ferentibus, pertinet: „A t neque lacustres aut fluviatiles
vexantur ullo genere morbi pestilentis, eorum vero nonnulli certis mor-
bis tentantur. Nam Glanis sideratur sub canicula potissimum, quia
summa aqua natat et a forti tonitru cansopitur et fit attonitus. Pati-
tur etiam hoc Cyprinus sed minus.“ Quod, etsi vi electrica quoque ex-
plicari potest, haud inepte tarnen, quia hos tantum pisces auditu ma-
gis acüto praeditos movet, a tonitru fragore derivatur.
Cum igitur inter pisces, qui auditu acriori, vel sonorum quadam
voluptate innotuerunt, Cyprini potissimum Clupeae, Glanis et Salpa no-
minentur, id est ii qui aure perfection praediti sunt; viri quibus piscium-
marinorum inquirendorum potestas est monendi sunt, ut reliquos etiam
pisces hac virtute a veteribus celebratos dissecent. ln quibus potissimum
Mugil de quo praeter Aristotelem et A'elianum Laurentius: „Pisces
uptime audire noverint illi, qui Mugilum nocturnae interfuerint vena-
tioni.“ Porro C o t tu s , quem aure perfection praeditum esse, praeter
testimonium veterum, facultas sonum edendi docet. Plerumque enim
cum voce facultas audiendi iuncta est, quod Gobitidis fossilis exemplo pro-
batur. Denique hue Exocoetum refero, quem exorto fragore gregatim
exagitari et evolare dicunt.
V e t e r u m c o g n i t i o ' o r g a n o r u m a d a u r em
p e r t i n e n t i u m.
Unam auris intemae piscium partem, cuius tarnen ad audiendum
utilitatem ignorabant, veteres iam cognovere, lapillos, sacco inclusos.
Auctor est Aelianus ” ) Lupum, Umbram, Chromin, Pagrum capite lapi-
76) Apud Kleinium L.L. pag. 6.
77) Aeliani de natura animalium. Lib. IX. cap. VH.
dem ferre, quem pîsci hiberno tempore frigoris causa infestissimum pu-
tat. Plinius 7S) quoque lapilli in capite piscis e Mugilum genere men
tionem facit. Postea lapilli pro medicina habiti sunt, ideoque nunquam
e memoria naturaè studiosorum exciderunt,
A u r i s p is c iu m p r im i inventores.
Multi recentiorum . anatomicorum laudem, se primum oi-ganon
auditus piscium invenisse, arripere studuerunt. Magna enim hac de re
concertatio inter Kleinium, Camperumy Koelreuterum^ Geo roeium,
et Hunterum fuit, qui omnes auris piscium primi inventores haberivo
luerunt. Iniuria, tarnen.
Piscium enim osseorum aurem multo ante Ga sse riu s, piscium
cartilagineorum W illo u g h b e iu s et S ten o n iu s descripserat. ^ De
Swammerdamio 7f) breviter annotante, se labyrinthi pisciumfabneam
mirificam invenisse, quia descriptionem eiusdem non addidit, taceo.
Casser-ius 78 io 80) vero n o n solum praeter düos lapillqsiam diu cogm-
tos sacco inclusos, tertium a vestibulo membranaceo exceptum invenit
(quo factum est, ut hic lapillus. lenticularis Gasserü appeUaretur), sed recte
etiam esse his lapillis ad sonos in nervum auditorium propagandes ali-
quam utilitatem, intellexit, quamquam hac in re erravit, quod utili-
tatem lapillorum cum usu, quem in aure mammalium malleus incus et
stapes babent, compara vit. Haec enim ossicula tremores sonoros ad ve-
stibulum a membrana tympani transferunt, lapilli contra cum ipso nervo
auditojio communicant.
W illo u g h b e iu s 8I),. quod e verbis eius a Kleinio relatis video,
(ipsum enim non legi) in piscibus cartilagineis saccum, frustulum cre-
78) Hist. nat. LXXXIf. c. 9.
79) Bibel d. Natur 49.
80) De vocis audilusque organis. Ferrar. 1600.
81) Historia pihcium ex ed. Baii Oxon. 1686. p. 45» et 70.