instrumenta incidunt, atque cum saltatione et lùsione Aegyptii splendi-
dam praedam consequuntur.“
In quem Aeliani locum liaec Rondeletius anno'tavit:
„Idem ipse procul dubio in alosis nostris sum expertus: quum
enim in Arvernia oppido Maringuesio essem, et in fluvii ripa saepe animi
causa deambularem, ad testudinis sonos Alosas vidimus adnatantes et
saltantes, id quod noctu manifestius apparebat.“
Thrissae apud veteres 7I) etiam trichides propter multitudi nem ari-
starum cârnibus inhaerentium appellabantur, quod verbum a /j,
descendit. Sic ab Athenaea, locus perditus Aristotelis rédditur, quo
triçhidas cantu et saltatione delectari dicitur.
Hue Vincentii quôque narratio, de Capiendis thrissis, quae aptid
Schneiderum loco modo laudato legitur, pertinet:
„ Vent]i piscis est vuîgariter sic dictus: latine veto àristosus, quia"
aristis innumeris armatur caro eius, ita ut incommode edi possit, et non
sine fastidio: unde pauperum cibus est, tanquam omnium piscium esi-"
bilium vilissimus. In aquosis dulcibus frequenter habitat, in his tamen,
quae fluxu maris amaricantur. Capitur autem sic: Retia lendunlur in
longum aquae vel in transversum, et ante retia super aquas instrumen-
tum instar arcus, ita ut fluitet super undas. In supenon autem eius
parte nola suspenditur, cuius sonum piscis audiens gregatim adventàt
tinnitum nolae stultus sequens. Et hoc indicio patet, quia sensum ha-
beht a tld i tus: incidentes ergo in retia capiuntur multitudine ma«na.“
Nec vero eae observationes silentio praetereundae surit, quibus
certum est, pisces quosdam in piscinis nutritos ita curae hominum as-
suefieri, ut puisa campana aut alio modo ad victum convocari possint.
Ubicunque vero piscium horum observatorum nomina ab auctoribus ad-
duntur, eos ad Cyprinorum magnum genus pertiûere comperimus. Ac
veri quo que simillimum est, tum etiam, ubi nomina non adduntur, Cy-
71) Vid. Pelri Artedi Synonymia piscium, sive hist, piscium naturalis et literaria ed. I. G.
Schneider. Lipsiae 1789. 4. pag. 14-
115
prinos observatos esse, qui fere soli, si anguillam exceperis, in piscinis,
aqua dulci repletis nutriri solent, cum alii pisces fluviatiles, Silurus
Glanis, Gadus Lota, Acipenser Sturio, Salmo aquam stagnantem non.
ferant, Lucius Esox autem propter rapacitatem non admittatur.
Omnes autem Cyprini aure maxime composita instructi sunt,
qüae ope trium ossiculorum auditoriorum, in quoque latere, cum vesica
natatoria coniuncta est.
Omnia ergo haec exempla, iam accuratius recensenda, sententiae
favent, eos potissimum pisces auditus acumine innotuisse, quos aure
perfectiori praeditos esse monstravi.
■ Iam Plinius 7I) observationis huius exemplum aptum attulit:
„Pisces quidem audittis nec membra habent nec foramina, audiretamen
eos palam est; utpote cum plausu congregari feros ad cibum assuetu-
dine in quibusdam vivariis spectetur, et in piscinis Caesaris genera
piscium ad nomen venire, quosdam singulos. “
De piscibus in vivariis hortorum principis Ferrariensis nutritis,
campana ad victum vocatis, Severinus 7’) narrat nomina piscium tacens.
Idem a Boyleio 74 75 *) de piscibus in piscina horti Genuensis habitis rela-
tum est. Piscina ita sita erat, ut pisces hortulanum, a quo convoca-
bantur, videre non possent.
De Cyprino lato (Brama) Kleinius ” ) exemplum affert: In prae-
dio nimirum Charlottenthal, baud procul a Regiomonte, in hortis du-
cissae Holsatiae pisces huius speciei campanae portatilis tinnitu, qu'a-
cunque hora diurna in ichthyotrophio convocari potuerunt. Similia a
multis aliis auctoribus de Cyprinorum auditu narrantur, et raihi quoque
narratione hominum adhuc viventium innotuerunt.
72) Hist. nat. Lib. X. cap. 70.
73) Severinus de respirât, piscium disputât. I. pag. 51* Yid. Kleinii hist. pise. Missus I. pag. 6*
74) Philos. Works P. III. p. 41. Vid. Kleinii 1. 1.
75) Hist, piscium. Missus I. Lipsiae 1746- 4. pag. £
15 *