Eustachii enim pro parte -tubi organorum respirationis non chylificatio-
nis habendam esse, e structura avium intelligitur, in quibiasf' queinad-
modum ad plurima ossa a cellulis pulmonibus' continuis, ita ad totum
caput a tuba Eustachii aër afFertur.
In amphibiis oesophagus multo amplibr reperitur, ethaud raro,
ut in serpentibus et ranis, eadem fere amplitüdine qua ventriculus est.
Trachea vero admodum angusta in serpentibus et testudiriibus ad radi-
cem linguae ostio exili aperitur. In Proteo anguino duo bronchi, ill
quos trachea ad utrumque pulmonem transiens diyiditur, Rusconio au-
ctore, tam angusti sunt, ut, si Proteus spiritu vini servatus est, ne aër
inflatus quidem per eos penetrare possit. Simili modo septum palati
duri, quo -os et nasus separantur, in amphibiis brevius est, präe
primis vero breve Rusconio auctore in Proteo anguino, cuius ostium
nasi internum ostio nasi externo proximum et angustia ostio tracheae
superiori par est, quod si Rusconii delineationes respiciam tam angustum
est, ut puncti acu facti amplitudiiiem haud superet. Quo quidem ostio
nasi interno, cuius absentiam Okenius pro signo èssentiali classico piscium
habet, Siren lacertina a Cuviero plane carere dicitur.
Pidmones vero in Proteo tam simplices inveniuntur, ut duobus
saccis membranaceis in cellulas plane non divisis aequiparandi sint. Ut
taceam in multis serpentibus pulmonem non duplicem, sed simpliccm
inveniri, eaque forma vesicae natatoriae admodum similem fieri.
Quae quidem ea de causa exposita sunt, ut intelligatur, legequa-
dam in piscibus nares in os hiantes claudi, tracheam in düctum pneu-
maticum vesicae natatoriae, pulmones in vesicam natatoriam commutari,
vesicam natatoriam vero in nonnullis piscibus simili coniunctione cum
ossiculis auditoriis aut aure interna cohaerere, atque ea, quae a tubo
organorum respirationis in mammalibus avibus plurimisque amphibiis
per tttbam Eustachii perficitur.
Longum est de reliquis argumentis, quibus demonstratur vesicam
natatoriam recte pulmoni comparari, dicere. Qua de rë Treviranus
(vermischte Schriften B. II. p. 156.) et Huschkius (Dissertatio inaug.
quaedam de organorum respiratoriorum in animalium serie metamorphosi
generatim scripta, et de vesica nalatorla piscium quaestio. Ienae,
j g iq. p. 33.) exponentes legantur. Sed hoc tenendum, coniunctionem
vesicae natatoriae et auris illi sententiae non solum non repugnare, sed
pro novo eius argumento habendam esse.
Vesicam natatoriam igitur, etiamsi utilitatem organi respirationis
non aiferret, tarnen pro rudimento pulmonis habere non dubitaverim.
Quis enim propterea clitoridem peni, mammas marium mammis foemi-
narum comparare dubitet, quod, illa eiiciendo semini aut edendae uri-
n'ae, hae lacti secernendo non inserviant?
Haud vero a veritate abhorret, naturam hoc organon in variis
piscibus vaiio usui adaptare, itaque vesicam natatoriam, quemadmodum
non in omnibus, sed in quibusdam piscibus audiendo inservit, ita non
in omnibus sed in nonnullis tan tum motum in natando adiuvare, aut
respirationis officium suscipere.
Temere enim illi disputare videntur, qui cum videant, pisces quo-
que, vesica natatoria carentes, ad natandum aptos esse, inde concludunt,
earn nunquam in natando opem ferre posse. Natura enim eundem finem
in variis piscibus -yario modo assequitur. In quibusdam forma corporis
lata, ut in Raia et Pleuronecte, in aliis pinnarum magnitudine, muscu-
lorumque robure, in aliis sceleto non osseo et ponderoso, sed cartilagineo.