
Omnes, de quibus hucusque mentionem fecimus, Botanici aut prorfum aut
ÜETRECTA-partim Hedwigii methodum adoptauerunt, nec iis in mentem venit eius obferua-
TORES. tionibus fidem denegare; quin et ma^iimi nominis viri eius detecta fummis ïaudi-
bus extulerunt. NonnuUi tamen Botanici, quamuis nec ingenii nec doctrinae experte
s , nescio qua caufa moti, Hedwigiiim erroris imo mendacii argueront. Sic
Weigelius in fuis Florae Holfaticae Pr tm itiis auctoris noftri detecta in dubium vo.
cauit, et abeo deprehenfas fructificationis partes vafa tantum nutrientiaet propagines
d ix it , non fatis experimenta folidiffîma perpendens, quae in lucem produxit Hedwigius.
Gaertnerus in praefatione fplendidiffimi fui operis de plantarum fructibus
i t feminibus Siungardiae 1788 typis euulgati fefe Hedwigii theoriae aduerfum prae-
buit. Nempe polliniformibus granulis, in muscorum capfulà contentis feminis dignitatem
non prorfus denegauit, hincque mascula genitalia in muscis admittere coactus
eft. A t cum ea, quae Hedwigius propofuerat, locum habere non poffe cfederet,
in Adanfonii et Gmelini fententiam difcedere maluit, ftatuentium, ipfa muscorum
foeminea organa fibi fola fufficere, mascula autem adeo clandeftine iis addita eorumque
fabricae intertexta effe, vt haec integrantem duntaxat priorum partem efficiant,
neque a foemina interna compage vllo modo diftincta fin t , vnde Vnifexuales feu
Aphroditae ftirpes noftrae illi audiunt. Quae fententia, nullis experimentis hucusque
ftabilita et meris tantum ratiociniis nitens, naturae legibus ac inftitutis nullo
modo refpondere videtur, vnde ipfe auctor eam tantum vt probabilem proponit,
nnllibi vero pro certa venditat. Non ita modefte ac humaniter fefe Neckerus, Hedwigianae
theoriae impugnator acerrimus, praebuit. In Elementis f id s Botanicae
Naeovedi 179 1 in lucem editis contumeliofe in Hedwigium inuehitur; eum immoderatum
Sy.ftematicum et quafi cryptogamia correptum dic it; miraculis excogitalis
et iconibus pulchre tantum delineatis verbofeque defcriptis caeteris Botanicis fucum
feciffe vociferatur; incrementa bafilaria Polytrichi pro cotyledonibus ilium vendi-
taffe contendit etc. Praeterea muscos coniugali amplexu nullatenus gaudere, cum
foecundantis Jymphae veftigium nullum in iis deprehendatur pronuntiat. A d fua
tandem Dilleniique irrita de muscorum fatione artificiali tentamina, ad Koelreute-
riana de vegetabilium foecundatione diuerfarumque fpecierum plantas hybridas pro-
ducentium combinatione experimenta, ad Bon n e ti, ad fua ipfius fcripta, fententiae
fuae ftabiliendae caufa, prouocat. Quibus'omnibus argumentis Hedwigius in praefatione,
quam Muscorum frondoforum volumini tertio praemifit, adeo folide refpon-
det, vt iis refutandis immorari inutile foret. Dolendum eft autem, virum magnae
fagacitatis atque doctrinae, nempe Medicum, Neckeri Sophismis aurera praebuiffe
et againiae in ter vegetabilia etiam patrocinan.
Sane difficultatibus vitiisqiie fuis Hedwigii methodus laborat. Sic caracteres
generici e fexus ratione et masculi floris forma defumpti femper vacillantes
eru n t, cum natura in eisdem generibus imo in eadem fpecie non raro illos negligat.
A t quaecumque ille de generationis organorum forma et vfu, muscorum
fabrica in te rn a, praefertim capfulae et periftomatis ftructurà nos do cu it, rata cer-
taque manebunt, quippe quae innumeris obferuationibus cum ipfius auctoris tum
aliorum naturae inueft’gatorum confirmata et ftabilita fuerint. In fuis ergo fc r iptis
fibi monuraentum exsgit, quod nec liv o r corrodere, nec aetas abolere valebit.
Ingenii commenta etenim delet d ie s ; at quae ex ipfo naturae gremio obferuationis
ope deprompta funt, his vicibus nullatenus obnoxia damnofa faecula damnofiorem-
que inuidiam vincunt et ad feros vsque nepotes cum detectoris nomine et laiidibus
illabfifacta tranfeunt.