Neutram quidem harum senten-
tiarum , neque affirmantem, neque
negantem, hactenus meam facio;
lubens vero negantibus calculum me-
um adjiciam, quando rationem red-
diderint, cur ejusmodi singularia
conformationis, primitus sive studio
sive fortuito efficta, in posteros nul-
latenus propagari possint, cum tarnen
aliae notae gentilitiae ab aliis
caussis hucusque ignotis, in vultu
praesertim oriundae, ut nasus , aut
labia, aut supercilia etc. passim in
familiis per plures paucioresve gene-
rationes, majori minorive- constantia
propagentur, aeque ac morbi orga~
nici wj, ut loquelae et pronunciations
vitia et quae sunt id genus alia;
nisi forte et haec omnia casu tantum
contingere malint.
îif) Memorabile exemplum perhibet cl. Hac-
quet in Voigtii quod modo citavinius
promtuario T . VI. P. IV. pag, 34 sqq.
§• 4Ô.
Cautelae quaedam in scrutinio
caussarum de pen O eral ionis obser-
<vandae.
Multae ex hactenus enarratis
caussis degenerandi tam luculenter
patent adeoque extra omnem dubi-
tationis aleam positae sùnt, ut pluri-
ma degenerationis phaenomena supra
enumerata facili negotio et in-
dubitate ad easdem, tanquam effec-
tus ad caussas suas, referri possint.
Ab altera vero parte tanta etiam
subinde eontingit plurium ex istis
caussis sive conspiratio sive contraria
adversitas; turn et tam diversa et
multifaria orgamicorum corporum
ad degenerandum sive pronitas sive
renisus; porro et varius istarura
caussarum in haecce corpora effec-
tus prout vel immediate (ut ita di-
cam) vel mediate magis agunt; de-
nique et ea horum effectuum differen