Etiamsi vero non omnium caus-
sae ac rationes aeque ad liquid um
demonstrari possint, nulla tarnen erit
tam singularis et plane aenigmatica
quin comparando cum phaenomenis
analogis, qualia superiori sectione in
brutis animantibus observata conges-
simus, comprehensu facilior red-
da tur.
§. 66.
y iu r i c u la e ,
Notum est rei antiquariae studio-
sis multa veteris Aegypti idola sive
aenea et ligulina, sive ex variis la-
pidum generibus aut sycomori ligno
exscalpta, sive denique in sarcopha-
gis picta, auriculis altioribus insignia
esse. Brevi manu hoc vitio artificum,
artis delineandi irnperitorum, tribue-
re placuit nupero auctori 1J. Cui vero
l ) Récherches philosophiques sur les Egyp-
tiens T. I. pag. 212.
ro quo minus calculum adjiciam im-
pedior egregio artificio et gustu quo
plura eorum élabora ta vidi, tum vero
quod maxime in iis observaverim
quae Indicum vultum prae se fe-
runt m j , similisque collocatio etiam
in genuinis Indicorum hominum pic-
turis, passim summo studio exaratis,
reperiatur. In Universum vero non
major est ea diversitas quam ea qua
et passim in varietatibus animabum
domesticorum, equi praesertim et
suis, auriculas situ et collocations
ab invicem differre videmus, imo vero
quodsi in iisdem Aegyptiacis et
Indicis figuris simul directionis aper-
turae palpebrarum, a nasi radice versus
aures, rationem habemus, mag-
nam partem auricularum altitudo
non nisi a modo quo caput gestatuiy
occipitio nempe elatiore et mento
depressiore, pendere videtur.
Prisin)
v. Philosophical TransaElions a. 1794.
P. II. pag. 191. tab 16. fig. 2r
P 5