ilia albedine comae et reliquorum pi-
lorum visus sit. Saepius vero pupil-
larum ruborem ab observatoribus
non animadyersum esse non mirum,
cum reliqua quae diximus symptoma-
ta maais in oculos eorum inciderent,
leucaethiopes vero lucis minus patientes
palpebras plerunique conni-
ventes habeant»
Semper connatus morbus est,
nunquam, quod novi, post partum
acquisitus.
Semper insanabilis; quippeocu-
lis unquam pigmentum fuscum post
partum demum subnatum esse né
unicum quidem exemplum extat.
Non raro hereditarius existit;
falso enim leucaethiopes stériles et
sive ad generandum sive ad conceptual
inepti a nonnullis dicti sunt.
Yerum in universum morbi hu-
jus memorabilis notitiam multifariis
erroribus mire deturpatam accepimus.
mus. Ita v. c. alii haesitarunt anne
leucaethiopia pro vere morbosa af-
fectione liabendasit; alii earn cum
cretinismo, alii cum simiae satyri
historia male confudemnt; alii non
nisi ihtra, tropicos earn affectionem
visam esse etc. temere asseruemnt.
Quanquani enim utique primum
inter Aetliiopes observata fuerit, ideo
quod in nigra gente cutis et capillo-
rum albedo omnium maxim e oculos
ferire oportebat, hincque ea affectio-
ne correptis leucaetliiopum (gall.
Neg res Manes') nomen datum sit
( quos homines Batavi in India orien-
tali contemptim insect! lucifugi nomine
Kackerlacken appellant, Hi-
spani Albinosj Galli B la fa r d s etc,);
tantum tamen abest unice inter m-
gritas, imo vel in torrida saltern zona
earn occurrere, ut potius nullam
humani generis varietatem, nullam
terrarum orbis partem, ad eum mor-
bum producendum ineptam esse,
certo certius constet.
S 3 Mihi