cundum naturam convenientem esse,
alias monui g j ubi et de aliqua eius
analogia cum sacco vitellari pulli in-
cubati, disserui.
§■ J7-
III. Homim propriaj respectu fu n c *
tionuiri oeconomiae animalis.
Maxime hie nominanda venit
peculiaris plane humanae telae mu-
cosae (quam vulgo cellulosam vo-
cant) teneriiuclo’ et obsequiosa mol-
lities. Uti enim no tum est quam
quid notissimum insignem intercede-
re varia animantium genera eorum-
que species differentiam quoad mucosae
huius telae tenorem; tenacio-
rem v. c. esse anguillae , teneriorem
contra farioni: ita et iam pridem a
Zinnio quondam nostro, anatomico
oculatissimo observatum est homini
prae
g ) Continent at ionnin societatis Regiae seien*
tiar. Gottingensis T. IX. pag, 116.
prae reliquismammalibus, ceteris paribus,
cellulosam esse subtilissimani
et tenerriïnam.
Ego vero aut graviter fallor aut
eandem istius parenchymatis molli-
tudinem ad principes praerogativas
referendam esse censeo, quibus homo
prae ceteris animantibus eminet.
Cum enim ea tela ab una parte per
Universum corpus a corio ad intima
usque eius meditullia perfusa sit et
omnibus ac singulis totius machinae
partibus tanquam commune vinculum
intertexta; ab altera autem se-
dem constituât maxime universalis
omnium virium vitalium, conlracti-
litatis nempe, a qua tonus Stahlio
dictus proxime abesse videtur; mi ht
sane persuasum est, eidem telae mucosae
in homine obsequiosae teneri-
tudini maxime deberi quod ipse fa-
cilius quam ullum aliud mammale
cuivis climati adsuesci, sub quavis
caeli plaga degere possit.