Foramen incisivum pone dentes
primores superiores liomini quidem
cum quadrupedibus commune est,
pro portione tarnen minus, et simplex,
cum in plerisque ceteris mam-
malibus duplex sit et in multis ingen-
tis magnitudinis.
§. >5.
Os intermaxillare.
Memorabilis ossis non unam ob
caussam seorsim mentio injicienda
est. Quae enim in homine contigua
sibi sunt ossa maxillae superioris,
omnesque ac singulos dentes superiores
infixos tenent, in brutis an-
trorsum tertio quodam singulari os-
se cunei in modum ipsis interjecto ab
invicem separantur, cui Hallerus
ideo quod dentes incisores superiores
( si qui adsint) ipsi insideant ossis
incisivi nomen dedit. At enim
vero-cum et in iis reperiatur mammalimalibus
quae istis dentibus prioribus
destituuntur, ut pecora, ef elephas,
et rhinoceros bicornis africanus, aut
quae plane edentula sunt ut myrine-
cophagae et balaenae, potius os inter
maxillare vocandum censui wj.
Aliis hocce os unicum est et indivi-
sum, multis contra bipartitum, omnibus
vero suturis propriis a yicinis cal-
variae ossibuS distinctum, faciali altera
plerisque utrinque secundum
nasum ad extremos incisorum alveo-
los tendente, palatina altera ab istis
alveolis versus foramina palatina antic
a arcuata. Cum ergo desideratis-
simus Camper defectum huius ossis
ad principes characteres retulerit
quibus homo ab aliis mammalibus
differatj duplex sane oritur quaestio
1) num vere homo eo careat,
2) numque omnia reliqua mammalia
eodem instructa sint?
C k Pritv)
clarissimis zootomis Vitet et Vicq«d’A-
zyr audit os waxillare inferius, Blairioiia
osteographia elephantina os palati.