appellavit. Non rar.o certe vitiosam
constitutionem et defectum oecono-
rniae corporeae pro caussa agnosce-
re, boves Hungarici docent, quibus
non nisi castratione niveum vellus
nascitur; ab altera yero parte etiam
morbosa symptomata eiusmodi singulärem
candorem sequi, canum et
felium Ancyranorum exemplis ponstat,
utpote quas tantum non semper
auditu difficili laborare, vulgata ob-
servatio est.
Tum vero et genuini nonnulli
morbi, quando natura animalium per
longas generationum series iis quasi
adsueta est, sensim sensimque leniores
et minus incommodi ipsis evadere
videntur, ita ut denique vix amplius
pro morboso pathemate haberi sole-
ant. Exemplum praebet ea vitiosae
albedinis species, quae, cum defectu
pigmenti nigri quod oculum internum
calidi sanguinis animantium in-
vestit, conjuncta, leucaethiopiae nomine
mine nota est. Haec, quando spo-
radice unum alterumve foetum cor-
ripit (semper enim congenita affeo
tio est) aperte cachexiae genium ex-
hibet, quae passim ad leprosam fere
constitutionem accedit; in aliis vero
hereditario quasi jure per multas ge-
nerationes inveterata in alteram na-
turam abiit, ita ut y. c. in cuniculo-
rum alb a varietate ne vestigium qui-
dem pristinae morbosae affectionis
restet, (quam tarnen analogia cum
aliis animalibus per anomaliam ni-
veis cum pupulis oculorum rubris
manifeste demonstrat): furo pro pe-
culiari specie generis mustelini habitus
fuerit a zoologis, quem tarnen,
nisi omnia me fallunt, non nisi pro
mera varietate putorii, et quidem
morbosae ex leucaethiopia originis,
habendum esse, supra jam monui
(§ . 2l3,).
G 5 §. 3^,