Deliquescunt continuo, etsi irt-
sensili modo, elementa ' ossium et re-
sorbentur ; nova contra ex purpureo
sanguinis fiuento sécréta et eorum
loco deposita denuo solidescunt et
jacturam réparant.
Perficitur ergo continua hacce
materiei osseae permutatione quod
jam inde a prima ossium formatione
inchoatum est, ut nempe ipsa vicinis
se accommodent partibus, et earum
actione quodammodö formentur et
effingantun
Evidentissime praesertim hoc
patet in capitis ossei aetate provec-
tioris configuratione. Tunc enim
basis cranii interna ectypum quasi re-
fert loborum et gyrorum cerebri cui
adaptatum erat : exterior yero facies
ossea haud inficianda exhibet vestigia
turn actionis musculorum turn
universi vultus cujus generalem ha-
bitum et rationem satis facile ex cranio
denudato hariolari licet.
Quod-
Quodsi ergo verum est, ut qui-
dem videtur veriSsimum, climatis
magnam esse in faciem gentilitiam
potentiam, (§, 57.) per se quidem
patet eidem caussae etiam magnas
esse partes, etsi magis mediatas, ad
formant craniorum gentilitiam, praesertim
quod ipsa faciei ossa attinet?
constituendam.
Attamen et praeter istam caus-
samprincipem alias quoque tanquam
açcessorias, ut violentiorem et diu
continuatam pressionem etc. in ipsis
hisce fa c ie i ossibus locum habere
posse, mihi quidem non improbabile
videtur. Superbit y, c, collectio mea
liberalitate perillustris Banksii raris-
simo cranio Novo-Hollandi qj ex
vicinia sinus botanici ( Bol:any - bay)
praeter alia singulari planitie maxillae
superioris ubi dentes superiores
et canini insident, conspicuo. Jam
vero
q) Decade tenia tab. 27,
O 3