intuitu longitudo crurum pro portions
trunci et brachiorum. Quarn-
quam, enim Dauhentonio assenlire
liequeam, quando nulli praeter hominem
animanti tantos pedes posteriores
datos esse putat f J qui trun-
cum cum capite longitudine sua ex-
aequent ; utpote quod variorum
mammalium (ut simiae laris et jer-
boae capensis) exemplis refutatur;
illud tarnen cuivis patet, hominem
ita fabrefactum neutiquam quadru-
pedum more ingredi posse, cum nec
ipsi infantes aliter quam genubus ni-
xi repere queant, etiamsi his ea tenel-
la aetate crura pro ea quam diximus
portione, breviora sint, quamadultis.
Verum non longitudo solum, sed
et robur insigne crurum si cum gra-
cilioribus brachiis comparaveris, a-
perte monstrant ista unice ad fulci-
endum corpus a natura parata esse;
quod
-ƒ*) v. Mémoires de V acad, des sciences de
Paris 1764. pag. 569.
quod quidem maxime argumento ex
osteogenia petito evincitur, quo
nempe in nuper nato infante ossa
tarsi, et maxime quidem calcanéum,
longe citius ossescere et perfectiora
fieri quam carpi ossa, constat: idque
ut rei natura fert, cum- manus tenel-
lae primis aetatis annis vix ullam vim
exserere necesse habeant, pedes au-
tem jam primo anno ad finem ver-
gente ad corpus sustinendum et ad
gressum erectum apti esse debeant.
ut surae vâlidos lacertos taceam maxime
solei musculi cum aemello suo,
quippe qui ad erectum hominem sustinendum
tarn robusti et insignes a
natura parati sunt ut exinde soli lio-
mini veras suras tribuendas esse cen-
suerint cum Aristotele veteres an-
thropologi.
Porro universa thoracis comp a-
ges docet hominem nullatenus qua-
drupedum more ingredi posse. His
enim si longipedes sunt thorax contigit