sertim studio contingere videmus',
ubi subinde longe facilius aliquam
speciem a cbngeneribus primo intuitu
et sensuali quadam perceptione
distinguere, quam ipsos istos chara-
cteres distinctivos enarrare et verbis
exprimere valemus. Ita satis facile
rattum a mure domestico, cunicu-
lum a lepore timido dignoscendi, difficile
vero notas characteristicas eru-
endi, quibus ista diversitas quam om-
nes sentimus, nititur. Et eadem
quo que difficultate idem, de quo agi-
mus argumentum, laborare, magni in
eo studio viri aperte et ingenue con-
fessi sunt, adeo ut Linnaeus, vir im-
mortalis et characteribus rerum na-
turalium investigandis hisque systema
tic ad eos ordmandis vere natus,
in praefatione Faunae Suecicae rem
per quam arclucie indaginis esse di-
cat, proprium tradere hominis diffe
r entiam specif cum ; imo et nullum
se hactenus characterem erue-
re potuisse fateatur, unde homo a
simia
simia internoscatur : et in systema-
te naturae mirum censuerit, adeo
parum differre stultissimam simi-
am a sapientissimo homine* ut iste
geodaetes naturae etiamnum quae-
rendus * qui hos limit et ; denique
et révéra homini neque genericum
neque specificum characterem adjun-
xerit, contra vero simiam longima-
nam ipsi congenerem feeerit.
§• 2 .
Or do tractationis.
Liceat interim ea enarrare quibus,
si quid recte video, homo a ceteris
animalibus differre videtur, in quo
quidem negotio ita versabor ut
1°. ea enumerem quae corporis
humani conformationem externum
attinent;
II0. quae f abri cam internam ;
h 2 IH°.