5 . Facies minus angustior, infe-
rius quidem aliquantum prominens,
sed. partibus ejus a latere spectatis
magis prosilientibus et ab inyicem
distinctis.
Nasus plenior, latiusculus, quasi
diffus us, apice crassiore. (angl. bottled
) .
Os magnum.
Haec Malaicae stirpis facies, prae-
sertim qui oceani australis insulas habitant
incolarum.
§. 67.
Caussae fa c ie i gentilitiae.
Ante omnia monere oportet hie
loci non esse sermonem de vultu ~
physiognomico sensu sumto, fB lic k l
udusdruckj temperamenti indice,
qui quidem et ipse nonnunquam gen-
tilitius et quibusdam nationibus proprius
prius atque ex communi fonte den-
yandus esse potest.
Siquidem hue conferre probabi-
le est v. c. victum, cui placidum vul-
tum in abstemiis Braminis et Bania-
nis Indiae, atrocem contra in anthro-
pophagis Boticudis Brasiliae e) yero-
similiter tribuas:
Item relîgionem, exemplo pii et
devoti vultus quo sequior praesertim
sexus in australioris Europae quibusdam
terris excellit (yernacula M a donnen
Gesichter ) :
aut cultum et luxuriem, quibus
v. c. molles et effeminati Otaheitae
tantum superant viriles et strenuos
Novo -Zelandos;
Verum
e) Notitiara ferocissimae hujus gentis an-
thropophagae debeo cl. duumviris Lusi-
tanis Brasiliensibus, de Camara et d’An-
drada.
M 4