i ° nempe, staturam ereOtam ho-
mini natura sua convenire;
2do eandem homini propriam esse.
Hoc infra patescet(v. §. io.).
Illud vero cum a priori quod di-
cunt, evincitur ex ipsa Corporis hu-
mani structura; turn a posteriori ex
unanimi omnium quotquot novimus
omnis aevi gentium consensu. Huic
diutius immorari non magis opus est,
quam argumento in contrarium alla-
to quod ab infantum quadrupedum
inter feras adultorum exemplis pete-
re solent. Qui enim rem serius agunt,
facile vident, nullum alium animo
concipi posse statjim hominis, ab eo
cui natura eum destinavit, longius
abhorrentem, quam ipsum istum
quos innuimus miserorum infantum;
ita ut eodem jure monstrosum quem-
%vis partum pro norma ideali confor-
mationis humanae habere, quam
eiusmodi infantibus feris ad demonstrandum
naturale hominis ingressus
et
et vitae genus abuti, liceat. Imo vero
quodsi in istas de feris infantibus
relationes" curatius paulo inquirimus,
apparet potius in maxime genuinis et
vere extra dubitationis aleam positis
exemplis, ut Celebris nostri Petri
Hamelensis a), ( Peter the wild hoy
Juvenis Plannoveranus Linn.) pu-
ellae campanicae h), viri pyrenaici
cj j aliorumque, miseros hosce erectos
/») cfr. conjunctiss. Voigt Magazin fur Phy-
sik u. Naturgesch. T . IV. P, III. pag.91.
turn et (cl. Monboddo) antient metaphysics
T . Ill Lond. 1784. 4. pag. 5 7 .«
367.
Quanti faciat Scotus ille philosophais
Petrum Hamelensem praeter alia sequen-
tibus profitetur: l rhis phaenomenon is
move extraordinary, ƒ think, than the
„new planet, or than i f ive were to discov
e r 3c ,000 more fixed Jlars, besides
„those lately discovered "
l ) (de la Condamine ) histoire d 'une jeune
fille sauvage Paris 1761. 12.'
f ) cfr. Leroy sur Vexploitation de la mâture
dans les Pyrenees. Loud. 1776. 4*
pag. 8.