cem differre obseryantur ; verum
omnis haec differentia ne hilum major
imo vixaequiparanda ei quam inter
aliorum animantium domestico-
rum diversas euentes observare licet.
Aethiopis v. c. cranium non magis
ab Europaeo abhorret quam suis do-
mesticae ab apri capite osseo; aut
equi Neapolitani caput quod a simi-
litudine arietinum vocant ab eo equi
Hungarici quod singulari brevitate
et maxillae inferioris amplitudine
conspicuum esse periti norunt.
In uro, stirpis bovinae domesti-
cae auctore, ex observatione Cam-
peri insignes spectantur foveae lacrymales;
quae in nostratibus contra
bobus degenerando plane obso-
letae sunt.
Taceo prodigiosam plane cranii
degenerationem in varietate gallina-
rum quas Patavinas vocant f j .
§. 3a.
ƒ ) v. cl. Pallas spicileg. zoologie, fasc. IV.
pag. 22' ct cl. Sandifort museum anatomic.
acatl. Lugd. Batav. T . I, pag. 306.
§. 3a.
B) C a u s s a é degenerationis.
Vita animalis duas facultates, ä
Viribus vitalibus pendentes tanquam
conditiones primas et principes om-
nium ac singularum ejus functionum
supponit:
alteram scilicet, stimulorum in
Corpus a gentium, vim ita suscipien-
di, ut partes inde afficiantur;
alteram vero , ex hac affections
ita reagendi ut motus corporis vivi
debinc excitentur et perficiantur.
Nullus ergo motus in machina
animali absque stimulo praegresso et
absque actuoso exin reagente.
Hi cardines in quibüs omnis phy-
siologia oeconomiae animalis ver-
êatur.
Et hi quoque fontes ex quibus,
üti ipsum generationis negotium, ita
F et