sam quam effectum quendam perpetuum
sibique semper similem, a posteriori
ut dicunt ex ipsa phaenome-
norum constantia et universitate abstractum
insignire volui; eadem fere
ratione qua attractionis aut gravita-
tis nomine ad denotandas quasdam
vires utimur, quarum tarnen cuussae
etiam cimmeriis quod aiunt tenebris
sepultae latent.
Uti ergo aliae vires vitales, quan-
do statutis suis sibique convenienti-
bus stimulis excitantur, actuosae fiunt
et ad reagendum promptae ; ita et
nisus formativus stimulis ipsi respon-
dentibus excitatur, caloris v. c. fotu
in ovo incubato etc.
Cum vero aliae vires vitales, ut
contractilitas, irritabilitas etc. non
nisi motu seexserant, ea contra, de
qua hic agimus incremento et deter-
minatam formam materiei impertien-
do sese manifestât ; qua quidem fit,
ut
ut quaevis planta, quodvis animal,
sui speciem (sitve hoc immediate, sitve
gradatim successivo aliorum sti-
mulorum adventu et vicissitudine,
per metamorphosin) in foetus suos
propaget.
Triplex autem maxime modus est
quo nisus formativus a statuta sibi di-
rectione et norma deflectere potest.
Monstrosa scilicet fabrica; turn hybrida
generatione ex diversarum spe-
cierum genitalis liquidi miscela; de-
nique degeneratione in varietates,
proprie sic dictas.
Monstrosa fabrica, qua, sitve nisus
formativi turbatione et quasi er-
rorè, sitve etiam casu fortuito et ad-
ventitio, ut pressione externa etc.
vitiosa plane et deformis structura
contra naturam corporibus organicis
inducitur, in praesenti nihil ad nos
attinet.
Neque magis hybrida ex com-
mixtione geniturae diversarum spe*
F 3 cio*