cit, prima elementa ut vocanturom-
nis generis alimentorum sintve ex
animali regno desumta sive e vege-
tabili, eadem esse; hincque a mul-
tifariis calidi sanguinis animantibus
tam carnivoris quam herbivoris , ex
diversissimis nutrimentorum ordini-
bus, dummodo liaec a digestionis
organis rite subacta fuerint, similem
chylum, similemque in universum
sanguinem parari. At enim yero ut-
ut haec a veritatis specie proxime
absunt, neutiquam tamen inhcian-
dum, adventitias diversorum alimentorum
qualitates innumeras, in im-
mutandis animalium naturis et pro-
prietatibus magnum habere momentum.
Paucis hoc probasse exemplissuf-
ficiat.
Speciiicam y. c. singularium quo-
rundam alimentorum in colorem ani-
malium esse potentiam, aviculae docent
canorae, praesertim ex alaudarura
rum et fringillarum generibus, quas,
si cannabis semine unice pascuntur,
sensim nigresceré, constat.
Textur am pilorum mutato victus
genere mirum quantum mutari, ovis
africana exemplo est in Angliam
translata, eujus lana natura sua vilis
et camelini pili ad instar recta, post
annuum anglici graminis pastum no-
bilissimam nacta est teneritudinem ij*
Quanta vero in statura et proportions
immutanda victus sit po-
tentia, aperte liquet ex animalium
domesticorum comparatione. Equi
v. c. qui in terris uliginosis ( quas
v f macula Maschländer vocant)
pingui utuntur alimento, ut Frisici
etc., maxime grandescunt, cum contra
in saxosis et lapidôsis terris, qua-
les sunt Oelandicae; aut in aridis eri-
cetis, pumiles maneant. Ita boves
in
i ) cf. Jam. Bates on the literal doElrine o f
original Sin. Lond, 1766. 8. pag. 224.