Contra vero omnes quae nobis
supersunt reliquiae et antiquaria su-
pellex ex quibus staturam priscarum
gentium aestumare licet, ut mumiae,
ossa et praesertim dentes humani in
antiquissimis sepulcretis, et urnis re-
perti^J, armameiita etc. eo conve-
niunt ut et eas gentes vix ac ne vix
quidem statura sua hodiernas supe-
rasse censendum sit,
Est quidem et inter has non infi-
tianda diversitas gentilitia, Procera
v. c. statura inter Europaeas gentes
Scanis aut quarundam ditionumHel-
vetis, y . c. Suitensibus; humilior Lap-
ponibus; in novo orbe majora corpora
Abiponibus; humiliora Eskimo-
tisj neutra tamen modum excedentia;
et
q) Debeo v. c. liberalitati perill. Bozenhard,
consulis generalis Caesarei apud Danos,
calvariam et alia ossa provectae aetatis
hominis haud ita pridem in antiquissimo
tumulo Cimbrico reperta, proportione vero
et magnitudine vulgari staturae no»
stratium nihilura cedentia.
et in universum nulla inter hodierni
orbis nationes respectu staturae varie-
tas tarn enormis, quin ex vulgatis de-
generandi modis et analogis phaeno-
menis in aliis animantibus mammali-
bus observandis, explicatu satis faci-
lis fiat.
Binas tantum ejusmodi varietates
seorsim tangere oportet, quarum altera
excessu altera defectu a statura
vulgari humani generis, mirum quantum
abhorrere nuperis adhue tempo-
ribus dicta est. Gigantei inquam
Patagones Americae maxime australis,
et pygmaei Quimotae ( QuimosJ
crediti insulae Madagascar monti-
colae.
§. 72.
P a t a g o n e s .
Est in extremo Americae australis
ad euronotum sitae continente,
Hatio, quae inde a Magalhaensii periplo