tinuata peculiarium quorundam sti-
mulorum in Corpora organica actio,
itidem multum yalet ad nisum forma-
tivum sensim a sueto tramite deflec-
tendum; qui quidem deflexus über-
rimus degenerationis fons, et varie-
tatum proprie sic dictarum, rnatcr
est.
Jam ergo agamus et principes is-
torum stimulorum sigillatim receij-
seamuöt
O l i m a.
Infinitam fere esse climatis, ut in
omnia corpora organica, ita maxime
in calidi sanguinis animantia poten-
tiam, facile patebit cuivisperpenden-
ti primo, quam intimo quamque per-
petuo nexu haec animalia dum vi-
vunt aeris atmosphaerici in quo de-
gunt actioni obnoxia sint; porro
quam multifariis dementis ut vocant,
tum
turn constitutivis gasiformibus, tùm
accessoriis luminis, caloris, electricae
materiei etc. aër iste ( quem ipsum
quondam pro elemento simplici lia-
buerunt) mirum in moduin composi-
tus sit ; denique vero quam multimo-
dis pro portione istorum elemento-
rum variet, quamque diversapro hu-
jus varietatisratione actio atmosphae-
rae in ea quae diximus animantia esse
debeat: maxime ubi tôt aliorum ratio
habita fuerit, quorum accessu
climata tantopere variant, ut situs re-
gionum respeçtu zonarum globi, ele-
vationis soli, montium, maris viciai-
tatis aut lacuum et fluviorum, ven-
torum endemiorum, et quae sunt id
genus innumera alia.
Quem ergo animalia quae diximus
inde a partu inspirando hauri-
unt aër, tantopere climatum varieta-
te modiHcatus, in pulmonibus eoruin
tanquam in laboratório vivo decom-
ponitur; pars istius haustus cum san-
F 5 guino