horum monumentorum contempla-
tio et comparatio me apertissime do-
cuerit tria in iis faciei genera distin-
guenda esse; alterum scilicet Ae-
thiopicae affine; alterum Indicae;
tertium yero in quod utrumque isto-
rum temporis progressu, et climatis
specifici Aegypto proprii influxu,
abiit, habitu spongioso et flaccido,
mento brevi, et oculis prominenti-
bus insigne l).
3. Videmus gentes quae tantum pro
coloniis unius ejusdemque stirpis ha-
bentur divers o sub coelo divers am
quo que faciem gentilitiam sibi con-
traxisse. Hungari v. c. ad eandem
cum Lapponibus stirpem primitivam
refecl.
D’Hancarville, Recherches sur l'origine
des arts de la Grèce Tom. I. pag,
300.
I ) pluribus de triplici hoc charaâere artis
veteris Aegyptiacae monumentorum egt
in philosophical Transactions a, I794- P«
XI. pag. 191.
referuntur m). Hi autem ultimo
sub septentrione faciem induerunt
borealibus maxime gentibus familia-
rem, cum isti contra in temperata
zona et Graeciae ac Turciae vicinia
elegantiorem o faciei formam nacti
sint.
Multum quidem in his omnibus
quoque tribuendum esse connubiis
diversarum gentium, omnes novi-
mus, et ipse mox de eorum in irn-
mutanda facie gentilitia potestate,
quaedam in medium proferam. Mag-
nam vero utique et ipsius climatis
per se jam spectati in haec potentiam
esse, maxime sicubi cum iis confe-
rantur quae supra de caussis modis-
que monuimus q iibus bruta animalia
m) cfr. Ol. Rudbeckii fxl. analogia linguae
Finnonicae cunt Ungarica ad calcem Spe~
cint. usus linguae Gothicae Upsal. 1717*
4. praesertim pag. 77*
et post alios nuperos cl. J. Hager, neue
Beweise der Verwandtschaft der Hun*
gam unit den Lapplandern Wien 1794* 8»