femineo ante plures annos per Ger-
maniam ducto, cuius genitalia ideo
curatius exquisivi, quod nunciatum
mihi esset b. Trendelnburgium medi-
cum tune temporis apud Lubeccen-
ses clarissimum, in eadem bellua hy-
menis quandam speciem observasse.
Memorabilis ceteroquin in puellari
corpore particula, utpote cuius nuL
lam plane physicam utilitatem com
jectura assequi possum. Minus cer-
te arrident quae a physiologis super
iine hymenis prolata sunt; omnium
vero minime quam Hallerus subjun-
git parum acuta sententia, “ cum so-*
„lo in homine sit repertus, etiam ad
„ morales fines ei esse concessum
j,signum pudicitiae.”
De nymphis et clitoride ambige-
re videtur Linnaeus, an praeter mu-
liebremin genere humano sexum aliis
quoque femellis concessae sint? verum
neutram istarum partium homi-
ni propriam esse, ipse comperi, clitoritoridem
enim post tot alios testes
idoneos in multifariis diversorum or-
dinum mammalibus luculenter ob-
servavi, eamque passim ingentem,
ut in papione maimon et lemure tardigrade,
omnium vero-maxime pro-
digiosam, pugilli mensura, in balae-
na boope 5a pedum longitudine,
quam recenter in littus eiectam m.
Dec. 1791 prope Sandfortum Hol-
landiae curate contemplatus sum.
Nymphas autem in lemure mon-
goz quem ipse per plures annos vi-
yum alui, Hümanis simillimas reperi.
§• 9.
C) Homo animal birnanum,
Fluit ex iis quae hactenus de sta-
tura hominis erecta dicta sunt, summa
conformationis eius externae
praerogativa, liberrimus seil, usus
binarum perfectissimarum manu-
B 5 um :