dula reperit. Et si quando in adult!
liominis encephalo vere defuerunt, ad
rarissimas certe anomalias referendum
est, cuius defectus exemplum
debeo egregio physiologo Patavino
L. M. A. Caldani, utpote qui litteris
me docuit inter quaterna quae anno
iy86simuleo scopo indagaverit ce-
rebra humana, unum fuisse et qui-
dem senescentis viri, in quo nullum
infuerit arenulae pinealis vestigium,
In thorace situs cordis homini
proprius nominandus venit quod qui-
dem viscus non ut in quadrupedibus
sterno incumbit, sed ut statura erec-
ta secum fert, diaphragmati. Basis
cjuoque eius non ut in istis capiti ob-
versa sed thoracis vertebris, ut apex
sinistrae mammillae, hincque istis Cor
dextrum et sinistrum quod huic contra
anterius potius est et posterius.
Paucissimis etiam praeter hominem
aliis mammalibus pericardium diaphragmati
coalitum.
Tu-
Tubus alimenlarius perfecte talis
qualem a n i m a l o m n i v o-
r u m habere oportebat.
Carnivoris scil. quodammodo si-
milem dixeris ventriculi structura et
intestini caeci brevitate:-
herbivoris contra intestini tenuis
longitudine et insigni a crasso differentia;
colo bulboso; defectu glan-
dularum odoriferarum smegma pone
anum secernentium etc.
Muliebj'ia denique praeter ea
quae supra iam enarravimus , 'singu-
lari uteri parenchymate; conceptus
autem turn placentae textura turn funiculi
umbilicalis longitudine et ye-
na umbilical! unica insignis est.
, Tenello vero embryoni humano
quantum scio propria est aenigmati-
ca hactenus vesicula umbilicalis
quam omnibus humanis foetubus ad
quartum circiter usque post concep-
tionem mensem r communem et sectm