Cognofces, et quid facere in hac re te velim.
Nam is poftquam exceflit ex ephebis, Sofia,
Liberius vivendi fuit poteilas. Nam antea
Qui fcire pofies, aut ingenium nofcere,
Dum ætas, metus, magifter prohibebant? SO. Ita eil.
SI. Quod plerique omnes faciunt adolefcentuli,
Ut animum ad aliquod itudium adjungant, aut equos
Alere, aut canes ad venandum, aut ad philofophos;
Horum ille nihil egregie præter caetera
Studebat, et tarnen omnia hæc mediocriter.
Gaudebam. SO. Non injuria: nam id arbitrer
Adprime in vita effe utile, ut ne quid nimis.
SI. Sic vita erat: facile omnes perferre ac pati:
Cum quibus erat cunque una, his fefe dedere,
Eorum obfequi ftudiis : advorfus nemini ;
Nunquam præponens fe aliis. Ita facillime
Sine invidia laudem invenias, et amicos pares.
S 0. Sapienter vitam inilituit : namque hoc tempore
Obfequium amicos, veritas odium parit.
5 1. Interea mulier quædam abhinc triennium
Ex Andro commigravit hue viciniæ,
Inopia et cognatorum negligentia
Coa&a, egregia forma, atque ætate integra.
S 0. Hei vereor, ne quid Andria apportet mali.
SI. Primum hæc pudice vitam, parce ac duriter
Agebat, lana ac tela viélum quæritans.
Sed poftquam amans acceflit, pretium pollicens,
Unus
Unus et item alter; ita ut ingenium eft omnium
Hominum a labore proclive ad lubidinem ;
Accepit conditionem : dein quæftum occipit.
Qui turn illam amabant, forte, ita ut fit, filium
Perduxere illuc fecum, ut una effet, meum.
Egomet continuo meCum : ce.rte captus eft :
Habet. Obfervabam mane illorum fervulos
Venientes, aut abeuntes : rogitabam, heus puer,
Die fodes, quis heri Chryfidem habuit? nam Andriæ
Illi id erat nomen. SO.Teneo. SI. Phaedrum, autClini-
Dicebant, aut Niceratum: nam hi tres turn fimul [am
Amabant. Eho, quid Pamphilus? Quid? fymbolam
Dédit, coenavit. Gaudebam. Item alio die
Quærebam : comperiebam nihil ad Pamphilum
Quidquam attinere. enimvero fpedatum fatis
Putabam, et magnum exemplum continentiæ.
Nam qui cum ingeniis conflicflatur ejufmodi,
Neque commovetur animus in ea re tamen,
Scias poffe habere jam ipfum fuæ vitæ modum.
Cum id mihi placebat, turn uno ore omnes omnia
Bona dicere, et laudare fortunas meas,
Qui gnatum haberem tali ingenio præditum.
Quid verbis opus eft? hac fama impulfus Chremes
Ultra ad me venit, unicam gnatam fuam
Cum dote fumma filio uxorem ut daret.
Placuit; defpondi: hie nuptiis dicftus eft dies.
SO. Quid obftat, cur non veræ fiant? SI. Audies.
Fere