
i34 P- T E R E N T I I
CH. Quid ais? ME. Clam me eft profedus ; menfes très
abeft.
CH. Ambo accufandi ; etfi illud inceptum tamen
Animi eft pudentis fignum, et non inftrenui.
ME. Ubi comperi ex iis, qui fuere ei confcii,
Domum revortor moeftus, atque animo fere
Perturbato, atque incerto præ ægritudine.
Adiido; accurrunt fervi; fo c c o s detrahunt:
Video alios feftinare, ledos fternere,
Coenam apparare: prò fe quifque fedulo
Faciebat, quo illam mihi lenirent miferiam.
Ubi video hæc, coepi cogitare ; hem, tot mei
Solius foliciti funt caufa, ut me unum expleant?
Ancillæ tot me veftiant? fumtus domi
Tantos ego folus faciam? fed gnatum Unicum,
Quem pariter uti his decuit, aut etiam amplius,
Quod ilia ætas magis ad hæc utenda idonea eft ;
Eum ego hinc ejeci miferum injuftitia mea.
Maio quidem me dignum quovis deputem,
Si id faciam. Nam ufque dum ille vitam illam colet
Inopem, carens patria ob meas injurias,
Interea ufque illi de me fupplicium dabo,
Labot;ans, quærens, parcens, illi ferviens.
Ita facio prorfus. Nihil relinquo in ædibus,
Nec vas, nec veftimentum: conraii omnia.
Ancillas, fervos, nifi eos, qui opere ruftico
Faciundo facile fumtum exercerent fuum,
Omnes
H E A U T O N T I MO R U M E N O S. 135
Omnes produxi ac vendidi. Infcripfi illico
Ædes mercede : quali talenta ad quindecim
Coegi : agrum hunc mercatus fum : hic me exerceo.
Decrevi, tantifper me minus injuriæ,
Chreme, meo gnato facere, dum fiam mifer ;
Nec fas effe ulla me voluptate hic frui,
Nifi ubi ille hue falvus redierit meus particeps.
CH. Ingenio te effe in liberos leni puto, et
Illum obfequentem, fi quis rede aut commode
Tradaret. Veruni neque tu illum fatis noveras,
Nec te ille. Hoc ubi fit, ibi non vere vivitur.
Tu illum nunquam oftendifti quanti penderes,
Nec tibi ille eft credere aufus quæ eft æquom patri.
Quod fi effet fadum, hæc nunquam eveniffent tibi.
ME. Itares eft, fateor : peccatum amemaxumum eft.
C H. Menedeme, at porro rede fpero: et illum tibi
Salvum adfuturum. effe hic confido propediem.
M.E.UtinamitaDìfaxint. CH. Facient. Nunc,ficom-
modum eft,
Dionyfia hic funt, hodie apud me fis volo.
ME. Non poffum. C H. Cur non ? quæfo, tandem ali-
quantulum
Tibi parce: idem abfens facere te hoc volt filius.
ME. Non convenit, qui illum ad laborem impellerim,
Nunc meipfum fugere. CH. Siccine eftfententia?
ME. Sic. CH. Bene vale. ME. Et tu. CH. Lacrumas
exculfit mihi,
Miferetque