
De virgine iftac ; ita conturbarti mihi
Rationes omnes, ut eam non pofiim fuis,
Ita ut aequom fuerat, atque ut ftudui, tradere;
Ut folidum parerem hoc mihi beneficium, Chaerea.
CH. At nunc dehinc fpero aeternam inter nos gratiam
Fore, Thais. Saspe ex hujufmodi re quapiam, et
Malo principio, magna familiaritas
Conflata eft. Quid fi hoc quifpiam voluit Deus?
TH. Equidem poi in eam partem accipioque et volo.
CH. Imo ita quaefo. Unum hoc fcito, contumeliae
Non me feciffe caufa, fed amoris. TH. Scio :
Et poi propterea magis nunc ignofco tibi.
Non adeo inhumano ingenio fum, Chaerea,
Neque ita imperita, u t,'quid amor valeat, nefciam.
CH. Te quoque jam,Thais, ita me Dì bene ament,amo.
PT. Tum poi ab iftoc tibi, hera, cavendum intelligo.
CH. Non aufim. PT. Nihil tibi quidquam credo. 7 H.
Definas.
CH. Nunc ego te in hac re mihi oro, ut adjutrix fies:
Ego me tuae commendo et committo fidei:
Te mihi patronam capio, Thais : te obfecro:
Emoriar, fi non hanc uxorem duxero.
TH. Tamen fi pater. CH. Quid? ah! volet, certo fcio,
Civis modo haec fit. TH. paululum opperirier
Si vis, jam frater ipfe hic aderit virginis:
Nutricem arceifitum iit, quae illam aluit parvolam :
In cognofcendo tute ipfe hic aderis, Chaerea.
CH.
CH. Ego vero maneo. TH. Vifne interea, dum venit,
Domi opperiamur potius, quam hic ante oftium?
CH. Imo percupio. PT. Ouam tu rem aéìura, obfecro,
es ?
TH. Nam quid ita ? PT. Rogitas? hunc tu in aedes cogitas
Reciperepofthac? TH. Curnùn? PT. Crede hoc meae
fidei,
Dabit hic aliquam pugnam denuo. TH. Au, tace, obfecro.
PT. Parum perfpexilfe ejus videre audaciam.
CET.Nonfaciam, Pythias. PT. Non poi,credo, Chaerea,
Nifi fi commiffum non erit. CH. Quin, Pythias,
Tu me fervato. PT. Neque poi fervandum tibi
Quidquam dare aufim, neque te fervare. Apage te.
TH. Adeft optume ipfe frater. CH. Perii hercle. Obfecro,
Abeamus intro, Thais : nolo me in via
Cum hac verte videat. TH. Quamobrem tandem? an
quia pudet?
C//. Idipfum. PT. Id ipfum? virgo vero! TH. Iprae,
fequor.
Tu iftic mane, ut Chremem introducás, Pythias.