Quam, oculos terendo mifere, vix vi exprefferit,
Reftinguet ; et te ultro accufabis : O ■* et ei dabis
Ultro fupplicium. PH. Indignum facinus ! nuncegoet
Illam fceleftam effe, et me miferum fendo :
Et taedet: et amore ardeo: et prudens, fciens,
Vivus, videnfque pereo: nec, quid agam, fcio.
PA. Quid agas? nifi ut te redimas captum quam queas
Minimo: fi nequeas paululo, at quanti queas :
Et ne te adfìitìes. PH. Itane fuades? PA. Si fapis:
Neque, praeterquam quas ipfe amor moleftias
Habet, addas; et illas, quas habet, reéèe feras.
Sed ecca ipfa egreditur, noftri fundi calamitas :
Nam quod nos capere oportet, haec intercipit.
A C T U S I. S C E N A LI.-
T HA I S, P H AL D R I A, P A R M E N O .
" l i / TI S ERAM me ! vereor ne illud gravius Phaedria '
T ▼ Tulerit,nevealiorfum, atqueego feci, acceperit,
Ouod heri intromiifus non eil. PH. Totus, Parmeno,
Tremo horreoque, poftquam afpexi hanc. PA. Bono
animo es :
Accede ad ignem hunc, jam calefces plus fatis.
T H. Quis hic loquitur? Hem, tun’ hic eras, mi Phaedria?
Quidhicftabas?curnonre<ftaintróibas? PA. Caeterum
De exclufione verbum nullum. TH. Quid taces?
PHi Sane
PH. Sane quia vero hæ mihi patent femper fores,
Aut quia fum apud te primus. TH. Milia iftæc face.
PH. Quid, miffa? O Thais, Thais, utinam effet mihi
Pars æqua amoris tecum; ac pariter fieret,
Ut aut hoc tibi doleret itidem, ut mihi dolet;
Aut ego iftuc abs te faélum nihili penderem.
TH. Ne crucia te, obfecro, anime mi, mi Phaedria.
Non poi, quo quenquam plus amem, aut plus diligam,
Eo feci: fed ita erat res: faciundum fuit. [foras.
PA. Credo, ut fit, mifera præ amore exclufiíti hunc
TH. Siccine ais, Parmeno? age. Sed, hue qua gratia
Te accerfi juffi, aufculta. PH. Fiat. TH. Die mihi
Hocprimum, potin’ eft hic tacere? P J . Egone? optuntie.
Verum heus tu, lege hac tibi meam adftringo fidem :
Quæ vera audivi, taceo, et contine© optume:
Sin falfum,autvanum,autficlum eli,continuo palam eft.
Plenus rimarum fum, hac atque illac perfluo.
Proin tu, taceri fi vis, vera dicito.
T H. Samia mihi mater fuit : ea habitabat Rhodi.
P A. Poteft taceri hoc. TH. Ibi tum matri parvolam
Puellam dono quidam mercator dédit,
Ex Attica hinc abreptam. PH. Civemne? T H. Arbitror:
Certum non feimus : matris nomen et patris
Dicebat ipfa: patriam et ligna cætera
Neque feibat, neque per ætatem etiam potuerat.
Mercator hoc addebat, e prædonibus,
Unde emerat, fe audiffe, abreptam e Sunio.
I 2 Mater