
i3o P . ' T E R E N T I I
Tum quod malevolus vetus poeta ditìitat,
Repente ad ftudium hunc fe applicaffe muficum,
Amicum ingenio fretum, haud natura fua;
Arbitrium voftrum, voitra exiftimatio
Valebit. Quare omnes vos oratos volo,
Ne plus iniquum poffit quam aequum oratio.
Facite aequi iitis, date crefcendi copiam,
Novarum qui fpeclandi faciunt copiam
Sine vitiis ; ne ille pro fe ditìum exiftumet,
Qui nuper fecit fervo currenti in via
Decelfe populum. Cur infano ferviat?
De illius peccatis plura dicet, cum dabit
Alias novas, nifi finem malediélis facit.
Adefte aequo animo: date poteftatem mihi,
Statariam agere ut liceat per filentium :
Ne femper fervus currens, iratus fenex,
Edax parafitus, fycophanta autem impudens,
Avarus leno, affidue agendi fint feni
Clamore fummo, cum labore maxumo.
Mea caufa, caufam hanc juftam effe, animum inducite,
Ut aliqua pars laboris minuatur mihi.
Nam nunc novas qui fcribunt, nihil parcunt feni.
Si quae laboriofa eli, ad me curritur :
Sin lenis eft, ad alium defertur gregem.
In hac eft pura oratio. Experimini,
In utramque partem ingenium quid poffit meum.
Si nunquam avare pretium ftatui arti mese,
Et
H E A U T O N T IMO R UME N O S. 131
Et eum effe quaeftum in animum induxi maxumum,
Quam maxume fervire voftris commodis;
Exemplum ftatuite in me, ut adolefcentuli
Vobis piacere ftudeant potius, quam libi.
A C T U S I. S C E N A I.
C H R E M E S, M E N E D E MU S.
QU AN QUAM haec inter nos nuper notitia ad-
modum eli,
Inde adeo quod agrum in proximo hic mercatus es,
Nec rei fere fane amplius quidquam fuit:
Tamen vel virtus tua me, vel vicinitas,
Quod ego in propinqua parte amicitiae puto,
Facit, ut te audatìer moneam et familiariter :
Quod mihi videre praeter aetatem tuam
Facere, et praeter quam res te adhortatur tua.
Nam proh Deum atque hominum fidem ! quid vis tibi ?
Quid quaeris? annos fexaginta natus es,
Aut plus eo, ut conjicio. Agrum in his regionibus
Meliorem, ncque pretii majoris, nemo habet:
Servos complures. Proinde quafi nemo fiet,
Attente tute illorum officia fungere.
Nunquam tam mane egredior, neque tàm vefperi
Domum revortor, quin te in fundo confpicer
Fodere, aut arare, aut aliquid ferre denique :
R 2 Nullum