A C T U S V. S C E N A VI.
D E M I P H O , P H 0 R M 1 0, C H R E M E S.
DI IS magnas merito gratias habeo, atque ago,
Quando evenere haec nobis, frater, profpere. •
Quantum poteft, nunc conveniendus Phormio eft,
Priufquam dilapidet noilras triginta minas,
Utauferamus. PH. Demiphonem, iì domi eft,
Vifam : ut quod—D E: At nos ad te, ibamus, Phormio.
PH. Deeadem hac fortaffe caufa. DE. Itahercle. PH.
Credidi.
Quid ad me ibatis? ridiculum ! an veremini,
Ne non id facerem, quod recepiflem femel?
Heus, quanta quanta haec mea paupertas eft, tamen
Adhuc curavi unum hoc quidem, ut mi eflet fides.
CH. Eftne ea ita, ut dixi, liberalis? D E. Oppido.
PH. Itaque ad vos venio nunciatum, Demipho,
Paratum me effe : ubi voltis, uxorem date.
Nam omnes pofthabui mihi res, ita uti par fuit,
Poftquam tantopere id vos velie, animum advorteram.
DE. At hic dehortatus eft me, ne illam tibi darem:
Nam qui erit rumor populi, inquit, fi id feceris?
Olim cum honefte potuit, tum non eft data :
Nunc viduam extrudi, turpe eft: ferme eadem omnia,
Quae tute dudum coram me incufaveras.
PH.
PH. Satis fuperbe inluditis me. DE. Qui? PH. Rogas ?
Quia ne alteram quidem illam potero ducere.
Nam quo redibo ore ad earn, quam contemferim?
CH. Tum autem Antiphonem video ab fefe amittere
Invitum earn ; inque. D E. Tum autem video filium
Invitum fane mulierem ab fe amittere.
Sed tranfi fodes ad forum, atque illud mihi
Argentum rurfum jube refcribi, Phormio.
PH. Quodne ego defcripfi po.rro illis, quibus debui?
DE. Quid igitur fiet? PH. Si vis mihi uxorem dare,
Quam defpondifti, ducam : fin eft, ut velis
Manere illam apud te, dos hic maneat, Demipho:
Nam non eft sequom, me propter vos decipi;
Cum ego veftri honoris caufa repudium alterae
Remiferim, quae dotis tantumdem dabat.
DE. I in malam rem hinc cum iftac magnificentia,
Fugitive: etiam nunc credis te ignorarier,
Aut tua facfta adeo? PH. Irritor. D E. Tune hanc du-
ceres,
Si tibi daretur? PH. Fac periclum. D E. Ut filius
Cum ilia habitet apud te, hoc veftrum confilium fuit.
PH. Quaefo, quid narras ? D E. Quin tu mihi argentum
cedo.
PH. Imo'vero uxorem tu cedo. DE. In jus ambula.
PH. In jus? enimvero, fi porro efle odiofi pergitis;
D E. Quid facies? PH. Egone? vos me indotatis modo
Patrocinari fortalfe arbitramini:
1 q Etiam