
A C T U S II. S C E N A II.
P H ID I P PU S, L A G H E S , S 0 S E R A T A .
T71 T S I fcio ego, Philumena, meum jus effe, ut te co-
gam,
Quae ego imperem, facere: ego tamen patrio animo
viclus, faciam
Ut tibi concedam, neque tuae libidini advorfabor.
LA. AtqueeccumPhidippumoptumevideo. Hincjam
fcibo, quid iìet.
Phidippe, etfi ego meis me omnibus fcio effe adprime
obfequentem ;
Sed non adeo, ut mea facilitas corrumpat illorum ani-
mos.
Quod tu fi idem fàceres, magis in rem et noftram et
voftram id effet.
Nunc video in illarum poteftate effe te. PH. Heia vero.
L A. Adii te heri de filia : ut veni, itidem incertum a-
mifti.
Haud ita decet, fi perpetuam vis effe affinitatemhanc,
Celare te iras. Si quid eli peccatum a nobis, profer:
Aut ea refellendo, aut purgando, vobis corrigemus,
Te judice ipfo. Sin ea eft caufa retinendi apud vos,
Quiaaegra eft ; te mi injuriam facere arbitrar, Phidippe,
Si metuis, fatis ut mese domi curetur diligenter.
At,
At, ita me Dii ament, haud tibi hoc concedo, etfi illi pater
es,
Ut tu illam falvam magis velis, quam ego : id adeo gnati
caufa,
Quem ego intellexi illam haud minus, quam feipfum,
magnificare.
Neque adeo clam me eft, quam effe eum graviter latu-
rum credam,
Hoc fi refcierit. Eo domum ftudeo haec prius, quam
ille, ut redeat.
PH. Laches, et diligentiam veftram, et benignitatem
Novi : et, quae dicis, omnia effe ut dicis, aninium induco.
Ette hoc mihi cupio credere : illam ad vos redire ftudeo,
Si. facere poffim ullo modo. LA. Quae res te facere id
prohibet?
Eho, numquidnam accufat virum? PH. Minime: nam
poftquam attendi
Magis, e t vi coepi cogere ut rediret, faniìe adjurat
Non poffe apud vos Pamphilo fe abfente perdurare.
Aliud fortaffe alii vitii eft : ego fum animo leni natus :
Non poffum advorfari meis. LA. Hem, Softrata! SO.
Heu me miferam !
LA. Certumne eft iftuc? PH. Nunc quidem, ut vide-
tur. Sed numquid vis?
Nam eft, quod me tranfire ad forum jam oportet. LA.
Eo tecum una.
AC T U S