Ut modo argentum tibi dedimus apud forum, re<fta do-
mum
Sumus proferii: interea mittit herus me ad'uxorem
tuam.
AX. Quamobrem? GE. Omitto proloqui : nam nihil ad
hanc rem eft, Antipho.
Ubi in gynaeceumire occipio,puer adme accurritMida:
Pone apprehendit pallio, refupinat: refpicio: rogo,
Quamobrem retineat me : ait effe vetitum intro ad he-
ram accedere.
Sophrona modo fratrem hue, inquit, fenis introduxit
Chremem,
Eumque nunc effeintus cum illis. Hoc ubi ego audivi,
ad fores
Sufpenfo gradu placide ire perrexi : acceffi : aititi :
Animam comprefli : aurem admovi : ita animum coepi
attendere,
Hoc modo fermonem captans. AX . Eu, Geta. GE. Hie
pulcherrimum
Facinus audivi : itaque pene hercle exclamavi gaudio.
PH. Quod? GE. Quodnam arbitrare? AX . Nefcio.
GE. Atqui mirificiffimum :
Patruus tuus eft pater inventus Phanio uxori tuae. AX.
Hem,
Quid ais? GE. Cum ejus olim confuevit matre in Lem-
no clanculum.
PH. Somnium! utin’ haec ignoraret fuum patrem? GE.
Aliquid credito, Phormio,
Phormio, effe caufae. Sed me cenfen’ potuiffe omnia
Intelligere extra oftium, intus quae inter fefeipii ege-
rint ?
PH- Atque hercle ego quoque illam audivi fabulam.
GE. Imo etiam dabo,
Quo magis credas. Patruus interea inde hue egreditur
foras :
Haud multo poft cum patre idem recipit fe intro denuo:
Ait uterque tibi poteftatem ejus habendae fe dare.
Denique ego miffus fum, te ut requirerem, atque ad-
ducerem.
AX. Hem, quin ergo rape me : ceffas? GE. Fecero. AX.
O mi Phormio,
Vale. PH. Vale, Antipho. Bene, ita me Dii ament, factum.
gaudeo,
Tantam fortunam de improvifo effe his datam:
Summa eludendi òccafio eft mihi nunc fenes,
Et Phaedriae curam adimere argentariam ;
Ne cuiquam fuorum aequalium fupplex Get.
Nam idem hoc argentum, ita ut datum eft, ingratiis
Ei datum erit : hoc qui cogam, ire ipfa repperi.
Nunc geftus mihi voltufque eft capiundus novus.
Sed hinc concedam in angiportum hunc proxumum :
Inde hifee oftendam me, ubi erunt egreffi foras.
Quo me adfimularam ire ad mercatum, non eo.