P R j E p a t i o
Il romissa diu ( i ) , multoque jam tempore exoptata prodit in publicam lucem F LO R A
P E D EM O N T AN A , quae licet sollicito, intentoque studio collecta, utinam ita elaborata
foret, ac numeris omnibus absoluta, ut diutinae expectationi, & praeconceptae Amicorum
opinioni responderet. Sentio enim, & plane intelligo, quantum ea distet ab ilio perfectionis
gradu, quo Botanices cultorum vota explere omnino possit; nam ex ipsa operis amplitudine
norunt profecto omnes, qui vel exiguae alicujus regionis Floram describendam aggrediuntur,
illius rite conficiendi difficultatem, quamque operosa res sit multiplices stirpes diversis anni
temporibus crescentes, easdemque frucrifcras in natali solo colligere, vel fideli aliorum manu
collectas obtinere, quantoque labore opus s it, ut observatae, aut notatae stirpes in Auctorum
codicibus reperiri, atque ad veras species referri queant. Expeditius quidem rem confi-
cere potuissem, si presso pede alicujus eximii auctoris, ac prae caeteris Celeberrimi L in n te i
vestigiis inhaerere, statutumque ab eo systema consectari voluissem. Sed quum alia mihi via
tyronibus commodior, 6c magis proficua proposita esset, atque generum caracteres ab
aliis Clarissimis Viris adsignatos non semper probarem, neque species apte ad sua genera re-
latas animadverterem, nihil a me proponendum existimavi, quod certa, diligenti, ac reperita
observatione haud niteretur. Quae profecto omnia, ut quisque rerum botanicarum apprime
gnarus videt, multum sibi temporis vindicare, 6c longam operam, atque acriorem sollertiam
exposcere debuerunt.
Anno 17^0. asperum sane iter susceperam, quo magna Sabaudiae pars a me perlustrata
fiiit , & vigili cura conquisita sunt loca magis ardua, ut copiosa herbarum supellex mihi
praesto foret. Verum pluribus exinde negotiis distentus, praesertim urgente aegrotantium cura,
non nisi breviora itinera ad eumfinem conficere potui. Labente interim anno 17$$. primum
P k d em o n t i i s t ir p ium sp e c im en publici juris fec i, cui bina alia postmodum subdere inanimo
erat, quum novarum stirpium copiam haud spernendam haberem. Attamen ingenti postea plu-
rimarum accessione facta, quas aliorum opera mihi comparaveram, eo quod in nativo solo eas
amplius ipse decerpere nequirem, consilium mutandum censui, atque de F L O R A P E D E M
O N T AN A edenda cogitare coepi, quae majori gratia a Botanices studiosis excipienda, ube-
rioremque fructum allatura esset. Magnam itaque operis partem vigiliti ab hinc annis jam para-*
(l) Vid. Mifcell. Taur. Vol. II. p. 6a.