primum tetragoni, deinde striati'. Flores erecti, verum, adolescente fructu, nutant
C a ly x profondissime quinquefida, segmentis lanceolatis carinatis acutis, margini
albis. Corolla laete caerulea calyce duplo amplior, profunde quinquefida segmentis
ex angusto in ovatam formarn expansis non emarginatis. Stamina quinque.
Germen conicum. Fructus licet maturus visus non sit, plantae genus attamen satis
certo definitum esse videtur.
O b s . E x sicco specimine iconem excitandam exìsfimavi, ut rara haec pianta consti-
tuatur. Cruciata montana minor flore caeruleo B a r r . ic. 584. propter folia verticillata
reflexa, & florem amplum caeruleum maxime ad nostra m accedit, sed
nostra ramosa e s t, & folia habet minus acuta, ut reliqua praeteream, quae in
descriptione traduntur. In A n a g a l l i d e linifolia L in n , folia dicuntur opposita'linearia
acutissima internodiis longiora, neque referuntur verticillata, quae quidem
nQta non debuisset certo oculos L in n e i , & T o u r n e f o r t i i praeterfugere. A n a g
a l l i s autem latifolia L in n . quantam quidem monstrat Cl. L in n e i descriptio,
atque nomen indicat, longe alia pianta est, ad quam nulla ratione a B a r r e l l i e r o
memorata pianta referri possit.
CRESSA. L inn. gen. n. 2 7 7 . , syst. n. 3 10.
C a ly x persistens pentaphyllus. Corolla tubulosa inferne ventricosa, limbo quinquefido.
Capsula unilocularis , bi vai v is , monosperma.
19 . C R E S S A eretica.
Cressa eretica. LlNN. A m e n , i . p. n r . spec. pi. p. 325.
Quamoclit minima humifusa palustris Herniariae folio. T o u r n . Coroll. 4.
Ckamaepithis incana exiguo folio. B a u h . pin. 249.
Anthyllis. A l p . exot. p: 15 7 .
Cressa humifusa. Lam. Flor. Franc, torn. 2. p. 268.
Loc. Nicaeensis agri indigena est prope hospitium di Vìllafranca. A n n u a .
MENYANTHES. L in n . gen. n. 18 5 ., syst, n. 202. T o u r n . tab. 15.
C a ly x persistens quinquefidus. Corolla semiquinquefida campanulata,
segmentis ciliatis. Capsula unilocularis bivalvis polysperma.
10. M e N Y A N T H E S nymphoides.
I con, T a u r . Vol. X IX . tab, 77.
Menyanthes foliis cordatis integer rimis, cor ollis ciliatis. L inn. spec. p. 207.
Nymphaea lutea minor, flore fimbriato. B aUH. pin. 194. & hist. III. p. 7 7 2 .
Nymphaea lutea minor. D a l e c h . hist. p. 10 10 . f . 1.
L o c . Provénit àd lacum di Candia, Viv rone , 8c di S. Michele in Provincia Eporediensi.
P er e n n is . ' . ' •
21 MENYANTHES trifoliata.
I con. T aur. Vol. X . tab. 3 8.
Menyanthes foliis ternatis. L inn. spec. p. 208.
Tri folium palustre. B auh. pin, 327. D o d . . pempt. 580.
Menyanthes palustre, & Trifolium. T ou rn . inst. 1 1 7.
O f f . Trifolii fibrini herba.
Loc. Frequens in paludosis, 8c secus Iacus, neque in alpibus desideratur similibus
locis. P e r e n n is .
V i r . Maxime amara, incidens,& exstimulans pianta M e n y a n th e s est, ad scorbu-
tum laudata, quae agit principio fixo non v o la t ili, quale se se offert in Co-
chlearia, aliisque, ita ut in extracto, & decoctione M e n y a n th is adhuc vis
plantae supersit. Saponacea igtrur solvens, incidens amaro acri principio visci-
dam limpham solvit, & amara propria vi vitium humorum, quod in scorbuticis
est•; emendai. Adhiberi autem debet in eo scorbuto, in quo expedit solvere,
& aperire. Nocet autem i i s , in quibus biliosa adest constitutio, & muriatica
humorum indoles, & in scorbuto provecto, & confirmato, in quo humores
colliquantur. Convenir autem in anorexia ex muci inertis praesentia, ac prodest
non modo abstergendo, sed etiam exsrimulando. Medicorum omnium consensu ar-
thriticos, & rheumaticos dolores sanat. Hoc quoque remedio feliciter superavi
pertinaces intermittentes febres in quotidianas, aut anomalas mutatas, cum magna
limphaé tenacitate saepe conjunctas. Deobstruentibus remediis, aut amaris cum
utilitate jungitur in imi ventris, obstructionibus -, earn porro habet vim stimulan-
tem, ut etiam hrquibusdam alvum Ieniter moveat, & vermes etiam expellat.
Premente annona, ex radice siccata panem, sed. ingratum parari a Laponibus
refert L in n e u s (FI. Lap. 8 0 ) . Succi e pianta expressi dosis est ab uncia una
ad uncias duas. Foliorum recentium manipulus unus'pro decoctione adhibetur.
Extraetum datur a drachma semisse ad drac. unam. Foliorum siccatorum pulvis
a drac. una ad drachmas duas. Folia siccata recentibus aliquanto minus actuosa
sunt. In arthritide ex sero lactis decoqui solent.
SAMOLUS. Lin n . gen. n. 205., syst. n. 2 2 1 . T o u r n . tab. 60.
Calyx quinquefidus. Corolla quinquefida rotata, squamae munientes quinque.
Capsula unilocularis quinquevalvis polysperma.
322. S a M O L U S valerandi. L in n . spec. p. 243.
Icon. T a u r . Vol. II. tab. 76.
Samolus Valerandi. B au h . hist. III. 791.
Anagallis. aquatica folio rotundo non crenato, Bau h . pin. 252.
Samolus aquaticus. Lam. Fior. Franc, torn. 3. p. 3 29.
O ff . Samolus.
Loc. Ego reperi circa fontes calidiores Valdcrii. Ad fontium scaturigines in agro
Nicaeensi Joannes G iu d i c e . Ad irrigua circa Uneliam Laurentius T e r r a n e u s .
Circa Moutiers in Sabaudia Franciscus P e y r o l e r i . Inter Ciambava, & Musso Cl.
B e l l a r d i . Amat nasci locis calidioribus ad fontium scaturigines. In uliginosis
non procul ab Orbassano etiam occurrit. B ien n is ,
SOLDANELLA. L in n . gen. n, 182., syst. n. 199. T o u r n . tab. 16.
Calyx quinquefidus. Corolla campanulata fimbriata. Capsulacylindracea unilocularis,
apice valvis ab octo ad decem dehiscens polysperma.
323. S o l d a n e l l a alpina, l in n . spec. p. 206.
I con. T aur. Voi. V II. tab. 73.
Ja c q . Fior. Austr. tab. 13.
Soldanella alpina rotundifo lia . B au h . pin. 295.
Soldanella alpina major, & minor. C lu s . .hist. p. 308.
Loc. Ubique adnivem deliquescentemj prima florens occurrit in alpibus. P e r e n n is .
CYCLAMEN. L in n . gen. n. 184., syst, n, 201. T o u r n . tab. 68.
C a ly x semiquinquefidus. Corolla in quinque amplas, & retroflexas lacinias divisa.
Capsula globosa, unilocularis quinquevalvis polysperma.
324. (> Y C L A M E N europaeum .
Icon . T a u r . Vol. X X V . tab. 51.
Cyclamen corolla retroflexa. LlNN. spec, p. 207.
Cyclaminus flore cernuo, segmentis sur sum reflexis. H a l l . hist. 1. n. 635.
J a cq . Flor. Austr. tab. 401.
Cyclamen folio orbiculato inferne pur.purascente, B auh. pin. 308.
• Cyclaminus. C am . epit. 357.
Ciclamino. M aTTH.
! O f f . Cyclamen, Arthanita, panis porcinus.
Loc. Provenit abunde in saxosis Secus viam ducentem ad Pagum Viü. In montibus