tius , 8c rarius adhiberi possunt, & debent pro spiritus vini vehementia I
natura rerum, quarum principia activa idem extraxit. Juvant maxime buius S i
tincturae ad vires vitales prompte instaurandas in lypothimia, & syncope Ì l
ad vires stomachi erigendas, aut excitandas. Monemus autem remedia Sd‘ I
vini parata non esse in usum diutinum deducenda , aut, si adhibeantur Cn J
nienti menstruo esse plurimum diluenda. In stomachi autem morbis saepìus e &'I
Medici spirituosa, & corroborantia praescribentes, quum ad caussam n, I I
debita diligentia non advertant. ,Ea vero saepius tonicorum medicaminum j / j
interdicit, quum posita sit in vasorum minimorum infarctu, nervorum spasmo I
& partium irritabilium stimulo, uti ex animi pathemate, in materia rheumatic |
aut exanthematica ad cutim deducenda, in proximorum viscerum vitio at0 ’ I
plethora p artiali, quam menses, aut haemorrhoides non fluentes facile inferu/l
Utilior est externus spiritus vini usus, qui étiam familiaris est in contusionib I
atque vulneribus praesertim cum contusione conjunctis. In primo casu fortiterl
actionem vasorum erigendo sanguinem in circuitum p e llit, & sugillationem re I
so lv it, in altero vero juvat etiam minimorum vasorum hiantia oscula claudend I
Prodest insuper ambustam partem, si quidem combustio levis s it, aut sdì!
ritu vini oblinire, aut linteolum spiritu vini madidum imponerej in paullo ¡ ¿ 1
viore combustione magnam, & vehementem inflammationem produxisse obesrvavil
Gangrenae progressum cohibet non modo corruptionem continendo, verum etiaml
vim v ita e , & humorum circuitum in parte , quae nondum periit, excirando.1
instaurandoque. Planum autem est generatim in iis gangrenae speciebus, quae’
nascuntur ex decubitu vitiosi humoris, (cujus suppuratio curanda sit), ex violent*
inflaramatione, aut ex maio erysipelate, spiritus vini usum aut non convenire!
aut alia etiam esse adjicienda pro rei opportunitare. Partes debiles, laxae I
torpidae, aut seroso tumore detentae cum utilitate spiritu vini confricantur : pa-|
ralyticae praeterea, & ex nervorum debilitate tremulae aliquam etiam militatemi
ab eo recipiuntj attamen perraro hisce in casibus solus • spiritus vini in usuml
v en it, sed adhibentur medicinae multiplices, balsama diversa, salia volatilia|
oleosa, atque olea essentialia vegetabilium in spiritu vini soluta continentes. Usi!
tatum medicamentum est spiritus vini camphoratus in paronychia incipiente!
contusionibus, & edaematosis partialibus tumoribus resolvendis. In visus debili!
ta te , qui vere pendeat ex fibrarum laxitate, tltile admodum est oculos abluerel
aqua, cui guttae aliquot spiritus vini fuerint instiliatae. Si caüssa morbum ex-1
ternum faciens nascatur ex humorum spissitudine infiammatoria, aut acri phlo-i
gistico principio , & fibrarum carnearum , vel nervearum tensio adsit, eo eritl
abstinendum. Haec autem raonita praesertim pertinent ad rheumatism um, partium]
turaores, atque ad eas paralyseos species, quae non in vera nervorum resolu-1
tione positae sunt, sed in eorumdem impedita actione per compressionera, &
spasmum nervorum ex materia a c r i, & stimulante.
Crystallus tartari, sive cremor tartari ab aetherogeneis vini foecibus depuratus sinJ
gularis species est salis neutri nata ex alkali fixo minerali , quod maxime satti-i
ratum est acido forti, oleosas tarnen aliquas particulas conjunctas habente. Tantal
autem est, quantitas a e id i, ut haec salis neutri species ad acidorum naturami
maxime accedat. Hae duae substantiae non ita facile divelli ab invicem possuntl
Aqua frigida v ix aliquam crystallorum partem so lv it, aut solutam tenet j ebul-1
liens porro requiritur ad cremorem tartari solveadum , eaque saltem in vigecu-1
pia proportione. Hic sai attemperat, humores incidendo so lvit, bilem alkale-l
scentem corrigit, urinae secretionem promovet, atque vasa generatim obstructal
aperit. Jure merito laudatur ad ciborum appetitum excitandum, si cibi fastidiumj
ex biliosis, corruptisve particulis veniat: ad icterum superandum, hepatis, lienisJ
& mesenterii obstructiones tollendas, atque hydropem etiam curandum, si ex!
caussa, ut dicitur, calida pendeat, quae expostulet liberam alvum, atque cor-J
ruptae bilis evacuationem. Convenit maxime in ca ch ex ia, quae febres putridas
subsequitur, maximeque si adsint adhuc biliosa corruptivae indolis recrementaj
humores inquinantia. Generatim in febribus ardentibus, & biliosis cum insigni
calore conjunctis opportunissimus est cremoris tartari usus. Caeterum, si me*
iqpratae febres adjunctam habeant earum particularum septicarum conditionem,|
quas natura debeat, & vellit per cutis viam eliminare, neutiquam convenit.
Potio recipiens crystallos tartari, & nitrum data etiam utiliter est aliquot horis
ante accessionem ad febres intermitientes tollendas, neque irrito successu ; sed
huiusmodi remedii genus praesertim prodest in iis febribus intermittentibus, in
quibus bilis aliquis aestus adest. Utiliter adjicitur remediis purgantibus ad eorum
actionem acuendam, & expeditiorem reddendam: purgantium enim principia resinosa
solutiora reddit, prohibetque , ne diutius, quam par e s t , rugis intestino-
rum inhaereant. Aggreditur etiam hic sai ferrum ipsum, atque medicamentis
tonico-diureticis parandis inservit. Si pro alterante, ut dicitur , cremor tartari
praescribatur, dosis esse poterit a scrupulo uno ad drachmas duas. Quoniam
autem 8c ipse solus exhibitus alvum movet (quod purgantis genus maxime
confert ad bilem corruptam evacuandam) majori tunc quantitate imperatur, a
drachmis nimirum tribus ad drachmas sex. Circa crystallorum tartari usum ani-
madvertimus ab eo vim ventriculi concoctricem debilitan, sive quod succi gastrici
activum principium absorbeat, sive oscula in cavum ventriculi hiantia constringat,
sive vim fibrarum irritabilem vitiet, ac labefactet. Ejusdem idcirco protractus,
aut ìnopportunus usus appetitum dejicit, atque stomachum imbecillum reddit, neque
prodesse poterit, si agatur de homine debili, sene, frigido, pituitoso, effaeto.
Quemcumque autem in finem praescribatur, ( nisi exigua dosis fuerit), aut sub
forma solida convenienti conserva, aut electuario exceptus exhibendus e s t, aut
dandus in calida potione solutus. Extat in oflacinis tartarus tartarisatus, sive tartarus
solubilis natus ex alkali lixiviali, & acido tartari. Haec neutri salis species longe
facilius in aqua solvitur, minus stomacho gravis e s t, lotii vias facilius subit,
atque crystallis tartari eumdem Medici anteponunt, praesertim si scopo diuretico
ducti praescribant.
HEDERA. L inn. gen. n. 249. syst. n. 280. T o u r n . tab. 384.
Flores in umbella simplici, calyce multipartito cincta. C a ly x proprius, ovarium amplectens,
quinquedentatus. Stamina quinqué. Pétala patentia, apice non coalita.
Bacca globosa, plerumque pentasperma.
1760Í1EDERA helix.
Icon. Ta u r. Vol. II. tab. 1 1 9 .
Hederá foliis ovatis , lobatisque. LlNN. spec. p. 292.
Hederá communis major, & minor. BaUH. hist. II.
Hederá arborea. B a UH. pin. 305.
Hederá ■ helix, & Hederá arborea. M a t th .
V erN. Brassabosch.
Loc. Notissimus frutex, arborum adultarum truncos, aut muros antiquos plerumque
salit, aut junior serpit in umbrosis sepibus. F r u t e x .
Vir. Folia adstringunt, sed usui interno non inserviunt: externe adhibentur caute-
riis imposita.
RHAMNUS. L inn. gen. n. 23 5 . syst. n. 264. T ou rn . tab. 366. 383. 403.
Calyx monophyllus, quadri, vel quinquefida, interne coloratus. Pétala quatuor, vel quinqué.
Stylus simplex, aut etiam stygmata tria. Fructus bilocularis, aut trilocularis,
loculis monospermis. Dantur in quibusdam speciebus flores sexu distincti.
S P I N O S I
R h a m n u s catharticus.
Icon. T a u r . Voi. V II. tab. 82.
Rhamnus spinis terminalibus, ßoribus quadrifidis dioicìs , ßoliis ovatis, caute erecto.
L inn. syst. 1 2 . p . 178 .