1068. PAP A V E R rhaeas.
I con. T a u r . Vol. V i l i . tab. 3*.
Papaver capsulis glabris globosis, caule piloso multi fio ro, foliis pinnatìfidis %c"
LlNN. spec. p. 7 x6. C r a n t z fase. x. ed. x. p. 13 7 . lSlt'
Papaver foliis bipinnatifidis alternis, fructu glabro ovato. N e k e r . tom. 1. n. 22.
Papaver erraticum majus. B auh . pin. 1 7 1 . . .
Papaver erraticum rubrum campestre. B au h . hist. III. 395.
B. Papaver erraticum majus, flore albo. B aUH. pin. 1 7 1 . T ou rn . inst. 278.
Papavere erratico. M a t th .
O f f . Papaver erraticum, s. rubrum , s. rhaeas.
Lo c. Nascitur ubique inter segetes.Varietas. b. in agris prope Villa franca di Piemm
occurrit. A n n u vm .
V tr . P a p a v e r rhaeas qualitate suorum principiorum accedit ad Papaver
somniferum, ex quo Opium habetur j principia autem longe remitiora sunt in PA.
PAVERE rheade. Vis posita est in succo quodam singulars naturae mucilaginosoi
oleoso, & infiammabili tenues, volatiles , virulentas, narcoticas particular con-
tinente, quae vim irritabilitatis infirmant, in sanguine rarescentiam excitant
atque nervorum actionem sopiunt. Earn vero primum exercent in nervis, qui
motui voluntario inserviunt, ac quemadraodum ex somno, nervorum, qui motus
voluntarios regunt, actio quiescit, persistente tarnen, imo aucta v i cordis ita
ex principio papaverico narcotico similes effectus sequuntur : sed ex somno vires
reficiuntur, ex narcotico autem medicamento vis nervorum debilitatur, visque
cordis ex constanti narcoticorum actione demum etiam ir.fringitur. Major
pars hujusce substantiae virulentae sedet in capsulis ; longe minor in floris |
petalis existit: haec igitur mitissime nervorum spasmum compescunt, aliquem I
aestum in sanguine gignunt, humores blande solvunt, atque perspirationem prò-]
movent. Adhibent Medici infusum theiforme ad diaphoresim propellendam,quod|
medicamenti genus opportunum maxime est iis in casibus, in quibus partibus
nimium irritabilibus quies aiiqua concilianda, atque sanguinem rarefaciendo attenuare
convenitj non aùtem ubi stimulante remedio est torpida vasorum actio excitanda.
Succus ex vulneratis capsulis exstillans, aut arte expressus substantiam praebet
Opio similem, sed multo minus narcoticam, & virulentam ; caeterum perinde
ac Opium ad eosdem usus potest adhiberi, daturque a granis sex ad duodecim. I
Capsulae etiam, quemadmodum capsulae P a p a v e r is albi, ad eumdem scopumj
possunt inservire j debilius tarnen agunt. Licet e a , quae ad Opium pertinent,
hujusce omnino loci non sint, in utilitatem tarnen Medicinae Tyronum non in* 1
consultum putamus Opiatorum usum in morbis definire . Opium partium irrita-1
bilitatem sopit, nervorum actionem infringit, sanguinem ra re fa c itcap u t pecu-j
liariter replet, fibras medulläres cerebri stimulante quadam , & propria vi irri-1
ta t, eäsque praesertim, quibus mentis operaciones exercentur, ut anima exindeI
potius passiva , quam activa sit, secretiones omnes imminuit, sola perspirationej
excepta, quam sustinet, imo auget, donee vis cordis adhuc valida regit. Hiscel
positis planum est convenire potissimum Opii praescriptionem iis in morbis, ini
quibus est nimia fibrarum irritabilitas, atque in iis spasmorum, & convulsionumj
speciebus, quas facit inordinatus, aut nimius fluidi nervei aifiuxus. Generatimi
aptum non est in morbis capitis, si a plethora aliquid sit metuendum. Caute iisI
dandum est Opium, quibus facile sanguis rarescit, aut ex peculiari conformatione I
caput sanguine facile repletur. Quum omnes exeretiones, & secretiones suppri-J
m a t, jam patet, quantum periculi immineat ex ejusdem incauto usu, si salutaresj
exeretiones exspectentur, aut eae etiam immodicae Opio cohibeantur, nisi dili*|
gentissime ad aegri circumstantias, & causam morbum facientem attendatur. Ini
genere non convenit alvi fluxum praecociter cohibere. UtiJiter adstringen-i
tibus opiata conjunguntur, quando quaedam debilitas cum sensibilitate conjunctal
alvi fluxum sustinet. Simptomaticas etiam, & serosas evacuationes ab irritationej
humoris ad cutim pellendi productas cum juvamine moderatur Opium corrobo-1
rantium, aut diaphoreticorum auxilio adjutum. Summe perniciosum opium in Cho*|
lera morbo e s t, nisi sub fine morbi, atque cum tonicis corroborantibus con*|
junctum sit. Colica ventriculi, & intestinorum, nisi vere ex simplici spasmo,
flatulenta s it, opii adhibitionem non permittit. Exitiale Opium est in doloribus
intestinorum ex inflammatione ; contumacissimum morbum reddit., si materies
rheumatica intestina vexetj si bilis autem acris internam intestinorum substantiam
torqueat, ex Opii praescriptione facile in ferum timpanitem morbus degenerar.
In universum in febribus inflammatoriis, rheumaticis, biliosis putridis, peticula-
ribus Opium inopportunum est -, tussim morbillorum, & scarlatinae febris inten-
siorem reddit j attamen, dum' materia exanthematum jam ad cutim delata e s t,
atque propter irritabilitatem nimiam difficulter eadem erumpit, idem potest convenienti
tempore adhiberi. In tussi , quam facit pituitae salsae ad pectus destil-
latio, ejus frequens usus solet congestiones inferre, atque ad phtisim deducere:
Neque Opii usum comprobo in sanguinis sputo a pulmonibus veniente. T ussis,
quae cum defluxione ad pectus fuerit cum sputo tenui, ex prudenti ejusdem adhibi-
tione utilitatem recipit, damnum autem evidens habebit, si sputa crassa s in t.
In tussi clangosa infantum v ix ullum levamen ex Opii adminisrratione observavi:
paroxismi rariores fiunt, sed vehementiores recurrunr. Suppurationem difficiliorem
reddit j extus autem aliis resolventibus, & digerentibus adjicitur ad illos duros,
difficilesque tumores in suppurationem ciendos, qui eidem resistunt ex materiae
visciditate, & fibrarum renixu. In genere pulmonum morbi Opii usum nullum,
aut maxime circumspectum requirunt. In asthmate sicco diligenter inquirendum,
num materia acris identidem pulmones, & bronchia praesertim irritans causa
morbi s it, aut unice per nervorum spasmum morbus producami, hoc autem in
casu praesertim opium convenit. Podagrae, et arthritidis dolores utique opio
sublevantur, sed iidem vehementiores redeunt, atque morbi solutio seri us sequi-
tur. Si vigilia ex ercea t, solent Medici ad illud confugere , sed, ex dictis, e v idens,
quando eidem locus esse possit. Opportunum maxime est, si causa
vigiliarum ex animi actione s it , quam remedio sopire expediat : caeterum observavi,
quibus ex vehementi ir a , bileque ad caput rapta , vigiliae adveniunt,
ab Opio nullum verum levamen persentire, sed utilius attemperantia, atque mi-
tia paregorica adhiberi. Neque etiam eodem somnus urgendus est in iis, qui ex
melancholia male se habent, aut delirio melancholico proximi sunt, sive causa
in hippocondriis haereat, sive cerebrum primario afficiatur . In emicrania
inutile Opium v id i, & periculosa etiam res est simili remedio ( siquidem
ad tantum valeret) emicraniam tollere. Sponte enim cessante, aut etiam arte
sublata emicrania, graviora alia mala fuisse subsecuta adnatavi . Inopportunum
Opium videtur, si morbi origo ex stomacho veniat. Licet paullo se-
verius opium in plurimis morbis prohibitum s i t , intelligendum id est de frequenti,
neqne satis circumspecto u su . Paullo fusius res haec est per'tracta-
ta in usum Medicinae Tyronum , ne familiare habeant Opium, illorum Medicorum
vestigia prementes, qui plus de simptomatis mitigandis, & aegrorum que-
rimoniis leniendis solliciti, quam de recta ex cognita natura, & causa morbi
curatione, instituenda fere nesciunt in vespertina visitatione ab aegro discedere,
quin, praescripta opiata Medicina, bonam noctem aegris suis augurentur. Nejuti-
quam scilicet diflìtemur interdura & in recensitis morbis, ratione circumstantia-
rura , aut simptomatum, • Opium praescribi posse , sed iterum semper monemus,
id nonnisi magna cum circumspectione faciendum esse, multoque minus hanc
Medicinam sine severo examine repetendam.
CAPPARIS. LlNN. gcn. n. 567. syst. n. 643. ToURN. tab. 139. •
Calyx tetraphyllus ex tribus foliis angustis, quarto majori cavo deorsum verso.
Petala quatuor patentia. Germen. pedicellatum, & stigmate obtuso
instructum evadit. Bacca unilocularis polysperma corticosa.
06 9CAPPARIS spinosa.
Icon. T a u r . Vol. V i l i . tab. 31.
Capparis pedunculis solitariis unifloris, stipulis spinosis, foliis annuis, capsulis ovalibus .
L inn, spec, p. 720. H a l l . hist. x. n. 10.77.
Capparis spinosa fructu minore folio rotando. B auh . pin. 480.
E e e e