in odonthalgia ad dentem dolentem fumum ex combustis seminibus adducitj ra-
dicem etiam lacte coctam denti subjicit, sed temulentia facile subsequitur haustum
maxime fumum. Ausi etiam nonnulli sunt in doloribus intestinorum clysteres ex
H yo sc y am i decoctione injicere, at id non sine periculo magno esse putamus.
Sopita enim actione intestinorum gravissima mala enascuntur,
376. HYOSCYAMUS albus.
Icon. T a u r . Vol. II. tab, 89. & Vol. X X I. tab. 85.
Hyoscyamus foliis petiolatis ' sinuatis obtusis, floribus subsessilibus, LlNN. spec. p. 257.
Hyoscyamus albus major. Bauh, pin. 169.
Hyoscyamus albus minor. Bauh. pin. 169.
Hyoscyamus albus vulgaris. C lu s . hist. 3. p. 118,
Hiosciamo bianco. M a t th ,
O f f . Hyoscyamus, s. Jusquiamus albus.
Loc. In Liguria, & Comitatu Nicaeensi. B ien n is ,
V i r , Cum praecedenti viribus convenit, sed mitius agit,
377. H YO SC Y AM Y S aureus.
I con. T au r . Voi, XX I. tab. 83.
Hyoscyamus foliis petiolatis dentatis acutis, floribus pedunculatis, fructibus pendulis.
LlNN. syst. 1 z. p. 170.
Hyoscyamus creticus luteus major. Bauh. pin. 169. prodr. 92.
Hyoscyamus albus creticus. C lu s . hist. 2. p. 84.
B. Hyoscyamus creticus luteus minor. Bauh. pin. 169,
Lo c . Ad muros Uneliae, & Nicaeae. P e r en n is .
VERBASCUM, Ludw. gen, n, 364., T o u rn . tab. 61.
Corolla rotata, tubo brevissimo , limbo quinquefido laciniis inaequalibus.
Stamina inaequalia. Capsula bilocularis polysperma superne dehiscens.
3 7 8. " V eRBASCUM Thapsus.
I con. T a u r . Vol. II. tab. 96.
Verbascum foliis decurrentibus utrinque tomentosis, caule simplici. Linn. syst. 11. p.
169. H a l l , hist. tom. 1. n. 581.
Vzrbascum foliis utrinque tomentosis ovato4anceolatis densissime spicatìs sessilibus. H a ll.
Gott, z 16.
Verbascum mas latifolium luteum. Bauh. pin. 239.
Verbascum vulgare, flore luteo magno, folio maximo. Lob. adv. p. 242.
Verbasco I. M aTTH.
O f f . Thapsi barbati, aut verbasci flores,
V er n . Fior di' Luvion.
Lo c, Vulgare est secus vias , & in pascuis saxosis agri Pedemontani, atque etiam
secus fossas. B ien n e ,
V ir . Pleraeque V e r b a s c i species habitu, & viribus conveniunt, sed apud nos in
usum medicinalem eligi solet V e r b a s c um Thapsus} Indiscriminatim autem Ly-
chnitis, tapsoides, phlomoides, atque nigrum possunt adhiberi. Tomentum,
sive lanuginem, quae densior, & copiosior in phlomoide est, hae plantae ha-
bentj ea pro fomite inservire potest. V is emolliens V e r b a s c o inest repetenda
a principio quodam mucilaginoso-oleoso, sed hoc principium , atque virtus in
floribus praesertim residet, qui in olla congesti leni ig n e , aut solis calore in
liquamen oleosum diffluunt, Flores igitur làudantur propter vires emollientes,
demulcentes, & leviter anodynas. Infusum, aut decoctum frequentis usus est in
tussi ex irritatione materiae a c r is , atque phtisicorum tussim etiam lenit. In mor-
bis intestinorum a muco abraso etiam prodest, similiterque in morbis renum,
& vesicae similem indicationem expostulantibus ; tenesmi cruciatus per clysteres
injectum mitigat. Tumorum suppurationem emplastrum ex floribus paratum pro-
movet relaxando, & emolliendo, idemque emplastrum haemorrhoidum dolorem
sedat ; idem praebet liquamen ex floribus paratum , quod magnis làudibus ela-
tum est in artuum doloribus. In iis tantum casibus opportunum esse exisrimamus
emolliente, & subanodyno medicamento dolores demulcere, quos praesertim
sustinet spasmodica fibrarum conditio. Semen veneni suspicione non caret.
379. VERBASCUM thapsoides.
Verbascum foliis decurrentibus, caule ramoso. L inn. syst. 12. p. 169.
Loc. Locis saxosis, & collinis praesertim ad oras sylvarum adinvenitur. B ie n n e .
380. VERBASCUM phlomoides.
Verbascum foliis ovatis utrinque tomentosis, inferioribus petiolatis. LlNN. spec. p. 253.
Verbascum foliis ovatis utrinque tomentosis, inferioribus petiolatis stigmate bicolli. H a ll»
hist. tom. 1. p. 257. n. 582.
Verbascum montanum tomentosum, & incanum, folio subrotundo, caule non alato,
staminibus purpureis. TlLL. Pis.
Loc. In aridissimis, & saxosis Comitatus Nicaeensis, & Liguriae j abunde circa
Ormea, & Villafranca. Cl. B e l l a r d i in sterilibus agri Canapiciensis non procul
a Candia. B ie n n e .
381. VERBASCUM lychnitis.
I con. T aur. Vol. II. tab. 95. 97. 100 ., Vol. XIII. tab. 54.
Verbascum spica racemosa , foliis ovato-lanceolatis , inferioribus petiolatis . Ha l l . hist.
tom. 1. n. 583.
Verbascum foliis cuneiformibus oblongis . LlNN. spec. p. 153.
Verbascum foliis lanceolatis, Lanatis, radicalibus petiolatis, caulinis sessilibus. GERARD.
FI. Galloprov. p. 313. n. 2.
Verbascum pulverulentum flore lùteo parvo. B auh. hist. III. p. 872.
B. Verbascum foemina flore albo. B au h . pin. 239.
Verbasco primo . MaTTH.
Loc. Vulgare est in agro Pedemontano locis aridis, & ad v ia s . B ie n n e .
382. VERBASCUM nigrum.
Icon. T a u r . Vol. XIII. tab. 53.
Verbascum foliis cordato-oblongis petiolatis, subtus tomentosi s^summis sessilibus.GER.p. 3 13.«.3.
Verbascum floribus pedunculatis arcte in spicam congestis , foliis integris , caule termi-
natis, petiolis teretibus instructis. RlSL. verb. 2 7.
Verbascum foliis cordato-oblongis petiolatis. LlNN. syst. 12. p. 169.
Ver.bascujn foliis imis petiolatis cordato-lanceolatis , superioribus sessilibus ovatis acutis.
H a l l . hist. tom. 1. n. 584.
Verbascum nigrum flore ex luteo purpurascente. B auh. pin. 240.
Verbascum nigrum flore parvo , apicibus purpureis. BaUH. hist. III. p. 873.
Verbasco secondo, e terrò. MaTTH.
Loc. Occurrit passim secus v iam , quae ab Augusta Taurinorum ducit ad Pagum
di Lanro. Frequens est in asperis lapidosis apricis ad radices montium subalpino-
rum. P e r e n n is .
383. VERBASCUM sinuatum.
I con. T au r . Vol. XIX . tab. 97.
Verbascum foliis radicalibus pinnatifldo-repandis tomentosis, caulinis amplexicaulibus nu-
diusculis, rameis primis oppositis. LlNN. spec. p. 254.
Verbascum floribus pedunculatis fasciculatis in laxam spicam foliis distinctam congestis,
foliis sinuatis amplexicaulibus. RlSL. verb. 31.
Verbascum nigrum folio papaveris corniculati. BaUH. pin. 240.
Verbascum crispum, & sinuatum. BaUH. hist. III. 822.
Virbasco laciniato . MaTTH.
Loc. In saxosa ripa Padi inter Valentinum, & Portam Padi dictam mihi semel
obviam venit. Ad maris litus, & Savonae frequens j pariter saepius occurrit in
Comitatu Nicaeensi. B ie n n e .
D d