Scriptores , a quibus nostraces aliquot stirpes commemoratae peperiuntur , sunt fere se~
quentes . P e t r u s M a t t h io l i habet herbam della rotta ex valle di Lanzo ( n ) ; R au vo l ph ius
( 1 2 ) S an to l in am camaecyparissum in agro Dertonensi crescentem ; Johannes B au hinu s ( 1 3 )
frequenter loquitur de stirpibus Sabaudiae , & Allobrogum. Johanne s R aius ( 1 4 ) , quum Fe-
bruario mense per Augustam Taurinorum, 6c Alexandriae fines Genuam contenderete quasdam
in itinere stirpes adnotavit. L o b e l iu s ( i 5) Taurinenses colles, 6c Sabaudiae montqs, ut; stirpes
colligeret , percurrit, 6c plurium injecit mentiònem . P au lus B oc cone ( 1 6 ) in Pedemonti©
etiam stirpes legit, sed diligentius Montem Cenisium, Maurianensem vallem, 6c qui Camberium,.
6c Annecium interjacent, montes perscrutams e s t. E Camberio ad Carthusiam majorem inde,
profectus raras aliquot stirpes detexit. A n ton iu s Ju s s ie u s in Comitatu Nicaeensi, atque al-
pibus nascentes paucas stirpes refert in notis ad B a r r e l l ie r iu m . Johanne s S cheuchze rus in.
A g r o s to g r a ph ia refert bina rariora gramina Liguriae indigena. L u d o v icu s G e r a r d per Vi-
nadii alpes Taurinorum Augustam adveniens , 6c per Montem Cenisium in patriam reversus non
pauca in alpibus vidit, quae in suam F LO R AM Gallo-provincialem transtulit. Nobilìs D e S aus-*
su r e collectas in Sabaudia stirpes A l b e r t o H a l l e r o communicavit. Hie autem quarumdam
herbarum meminit in locis Helvetiae , 6c Pedemontio conterminis nascentium, quae Pede-
montanae regioni adscribi op time possunt.
Quamquam autem praesens opus PED EM O N T AN A ! FLORAE nomen inscriptum ha-
beat: non ideo putandum e s t, eas tantum herbas in ipso contineri, quae Pedemontii propriae
sint, & peculiares ; omnes enim sub hoc nomine regiones intelligendae sunt, quae Felicissimo
AUGUSTISSIMI R EG IS nostri imperio subsunt Pedemontio adjacentes. Octingentae supra bis
mille enumerantur,quarum numerum nullus dubito ad tria, & ultra specierum millia augeri potuis-
se, si omnia loca visere, variisque anni tempestatibus inquirere licuisset; praeterquamquod nonnul-
lae a me data opera omissae sunt, utpote indeterminatae. Non pauca quidem in G r am in ib u s addenda
certo supersunt, 6c multo plura in C r y p t o g am i is , quae Posterorum industriae, & sol-
lertiae perscrutanda, 6c fusius expromenda relinquo. Ego quidem nullas recensere decrevi, quae
spontaneae haud forent, praetermissis sativis, aut cultis, neque specierum numero allatis varie-
tatibus unquam adaucto. Inde omnibus planum fit F LO R AM hanc nostram prae omnibus ha-
ctenus editis, numero ampliorem habendam esse. Etenim H ud so n i Flora Anglica stirpes exhi-
bet 1 600., 6c Gallica Clar. L am a r k 2403. Historia vero stirpium Helveticarum a Cl. A l b e r to ,
H a l l e r o , qui vel minimas plantas summa diligentia perquisivit, bis mille & quingentas com-
plectitur, quas inter quinquaginta sativae, 6c paullo major numerus varietatum in Lichenibus j
6c Fungis. Neque obstat F LO R AM hanc nostram plurimum auctam esse Nicaeensium stirpium
accessione, quarum pleraeque in Helvetiasobolescerenequeunt. Namiis etiamdemptis, multo
copiosior adhiic erit P E D EM O N T AN A F L O R A , nostraque ditio stirpium ubertatesuperior
. Quaedam utique in Helvetia crescunt nondum apud nos repertae ; at ingens est earum
numerus , quae, quum ad Pedemontium pertineant, desiderantur in Helvetico solo. Hoc pro-
fecto mirum non erit, si conditionem regionis considerare velimus, quae, sive riaturam soli ,
sive positionem locorum spectes, huic tantae feracitati aptissima e s t . Alpes enim nostrae,
quae Augustam Praetoriam, 6c Sabaudiam ab Helvetia dividunt, cum editioribus Helveticis al-
(11) V~. Spec. Pedem.p. 12..
(12) V. Gronovii FI. Orient.
(13) V. Historia univers. plant.
(14) Sylloge Srirp. Eiirop. extra Britan, etc.
(15) Adversaria stirpium etc.
(16) Museo di piante rare etc.
titudine certant; earum autem nexus, & series calis est, ut continuo gradu ad Apenninas usque
decrescant, inque earum diversis tractibus propriae, ac multiplices stirpes progignantur, quibus
non modo Helveticae fere omnes, sed Styriacae quoque, Carinthiacae, atque Tyrolenses continents
. Adde montium, & collium ubertatem, quo fit, ut in iis Lusitanicae, Hispanicae, &
Campoclarenses etiam plantae adolescant.
Postquam divitias PEDEMON TAN A ! FLORAL dicendo persecuti sumus, & copiosis-
simum plantarum numerum ,■ quae in ipsa comprehenduntur, enarravimus, ratio nunc postular,
ut distributionem , ac methodum in ipsis enucleandis propositam explanemus. Atque haec qui-,
dem eadem est ac ilia , quam in Miscall. Taur. Vol. V. exhibuimus , exceptis tamen classium.
ordinibus, qui passim mutati sunt, & ex ipso potius frucru, quam ex staminum numero dedu-
cti. Id autem consilii non ideo a me captum fuit, quod aliorum systemata tanquam a recta
ratione aliena contemnenda censerem; sed ut faciliori via procederem , quae utilior milii visa
est ad Tyrones edocendos, eorumque capmi magis accommodata, uri superius commemoravi.
Fateor tamen nonnulla etiam genera uffinitate proxima propter systematis vim divulsa aliquan-
do exponi. Verum animadvertere juvat nullam in hac scientia methodum carere hoc vitio, quum
genera omnia, ordines, & classes per intermedia individua ita sibi cohaereant, ut quamlibet
amplectamur methodum, plures semper insuperabiles obversentur difficultates. Ilia sane, quam
naturalem appellant, eas vitare nequit, atque instimendis Tyronibus impar videtur.
In caracteribus generum assignandis unius tanmm auctoris systemati adhaerere nuspiam
opportunum existimavi, sed uti magis congruere visum est, praestantiores arris magistros sequi
constimi. Plura ex L in n e o , H a l l e r o , & L udw igio mumatus sum, ea tamen ratione, ut ab
iis interdum dissenrirem tam in generibus, quam hi characteribus decernendis. In cryptogamiis,
quum ipse meismet oculis rem expendere, sedulaque observatione persequi non possem, Lin-
naeana genera sequi satius duxi, quamquam optime scirem non sine quodam fiindamento sivege-
neia, sive species ab Ha l l e r o , G l e d it s c h io , S c o p o l i , N e c k e r o , aliisque'diversa ratione
constimi.
Generum nomina, quae Cl. L innaeus absque ullo .rationis sufficientis momento immuta-
vit, adpristinam nomenclamram revocanda putavi, atque in genericis nommibus T o u r n e f o r t i i
tabulam semper indicavi, in qua Botanophilus fioris, ac ftuctus iconem perspicere posset. N o mina
trivialia plantis primum adsignata,' nisi erronea omnino essent, constanter retinui contra
eorum usum, qui pro lubim, & arbitrio nomina mutandi potestatem sibi arrogant non siile maxima
rerum perturbatione. Citatasaepissime leguntur I cohographirj Taurinensis Volumina, quae
stirpium effigies vivis coloribus pictas exhibent a nostratibus Botanophilis commode consulendas.
Synonyma praecipua novae nomenclamrae diligenter referunmr, ex quibus non parum luminis
proficiscitur. Joa nn is B a ü h in i historia praeterea usus sum, utpotequod frequentissime noscra-
tum Medicomm manibus teratur, ac in ea omnia, quae a veteribus tradita sunt, fuse, eruditeque
explanenmr. Ut autem Pharmacopolarum commodo, & utilitari consulerem, qui Ma t t h io l i
opus continuo ad manus habent, hujusce auctoris nomina officinalibus praesertim plantis addenda
curavi.
In exponendis denique stirpium virtutibus, quod sane multi interest, nihil neglexi, ut T y rones,
qui Praxi clinicae operam dare volunt, circa principia sensibilia activa adamussim instimri
forent, iisque veluti digito monstrarem, quibus in casibus singularum usus accommodarior esset:
Summam autem diligentiam circa eas adhibui, quae majorem efficaciam, & frequentiorem usum
habent, vel sine periculo adhiberi non possunt. Illasvero, quae exoletae sunt, & inusitatae, aut
nullius momenti, plaiie ppaetermittendas oppormnum duxi, indicato tamen plerumque officinali