tereundi suht H o n o r a tu s C a u v in u s Medicinae D o cto r , 6c L u d o v i c u s R i c h e r i u s , quorum
primus plantas circa Lacerarne, alter nonnullas circa la Morrà exortas, communicarunt.
Veniam nunc ad Clariss. P e t r u m D a n a , qui olim Discipulus, & Auditor meus, modo in
docendi munere mihi sufFectus, egregiam Botanices Studiosis operam praestat. Scientiae hujus
amore incensus ipse Vesulum montem, Pineroliensem agrum, 6c Vallem Augustae Praetoriae
invisic, meisque votis indulgens colles prope Taurinorum Augustam sitos, Astensem Provin-
ciam, 6c Montisferrati partem diligens rerum naturalium scrutator pererravit. Anno autem
1 7 6 6 .y ut F r a n c i s c o P e y r o l e r i praeesset, eumque in seligendis ad picturam stirpibus rege-
ret, arduum iter per Liguriam, 6c Comitatus Nicaeensis montes peregit, selectam inde fe -
rens rariorum stirpium supellectilem. Mitto minoris momenti itinera, quae sua sponte susce-
pit, quorum occasione multis observationibus F LO R AM meam ditavit.
Summopere vero, meritaque laude celebrandus occurrit alter Auditor meus Cl. L u dovicus
B e l l a r d i , qui maximo semper hujus scientiae ardore exarsit, nullique labori pepercit, ut in
ea proficeret. Quamvis Clinicae Medicinae addictus, Botanicae tarnen studia constanter pro-
sequutus hortulum ad suam voluntatem excolendum nactus est, ubi non modo indigenas, sed
exoticas etiam stirpes educare nunquam destitit. Vercellensem agrum, Canapicii colles, montes
circa Eporediam, 6c lacus praesertim Canapicienses accuratissime perquisivit; non solum
Alpium proximarum juga pluries conscendit, sed 6c ad reraotiora se_contulit binis itineribus
longioris tractus, iisdemque asperrimis. Primum quidem carpere decrevit anno 1 7 6 4 . , ut
F r a n c is c o P e y r o l e r i in seligendis stirpibus vivo colore pingendis tanquam moderator etiam
praeesset, quo magnam Sabaudiae partem, 6c praerupta montium Augustae Praetoriae summa
diligentia circumivit. Anno denique 1 7 7 1 . ratus in alpibus maritimis uberem rariorum, 6c
ignotarum stirpium messem a se fieri posse, Nicaeam se contulit, quo in itinere 6c vallium
recessus, 6c alpes magis arduas, totumque Nicaeensem agrum perscrutatus est. Meditabatur
autem eorum, quae in eo itinere observasset, peculiari opere Botanicis copiarci facere, quid
ego sentirem in quibusdam rebus ancipitis judicii, etiam expostulans. Postquam vero opus
meum edendum accepit, ( quod ipsemet probare debebat tanquam Collegii Medicorum Prae-
ses ) , quum quasdam in eo perlegendo stirpes desiderari, 6c aliarum loca natalia fusius etiam
proponi posse animadverteret, omnia , quae sibi praesto essent, libenti animo detulit, additis
etiam descriptionibus nonnullis, quas ipse exaraverat. Propterea pergratum eidem animum pro-
fiteor, quem , ut publica quadam signification firmarem, natalitia stirpium loca, quorum ab
eo notitiam accepi, singillatim adnotavi, novasque ab eodem prolatas stirpes sequenti signo -f*
designatas tradidi. f
Breviter modo attingam Botanici horti culturae Praepositos, quorum laboribus, 6c indu-
striae non parum adjumenti acceptum referre debeo ad opus perficiendum, 6c F LO R AM hanc
exarandam. P e t r u s igitur C o r n a l ia ad operae istius exercitium dudum electus per an-
nos quadraginta assidua vigilantia, multaque sollertia eo officio laudabiliter est perfunctus y
Tournefortii methodum satis intelligebat, atque in nominibus decernendis , aptandisque sagacitate
quadam pollebat. Non solum colendis plantis vacabat, sed quotannis fère iter per
alpes carpens vel novas in hortum inferre plantas , vel eas, quae perierant, renovare satagebat.
V iTALiANUM D o n a t i Celeber. in R . Athenaeo Botanices Professorem Praedecessorem meum
comitatus est in aspero itinere, quo per Montem Cenisium, 6c Maurianensis Provinciae partem,
ac Tarantasiam altissimum S. Bernardi montem adierunt, redeuntes inde per Augustae
Praetoriae vallem. Hujus quidem jtineris nullam inter D o n a t i chartas mentionem, aut factas
ab eo observaciones ad rem nostram facientes reperi, sed a P e t r o C o r n a l ia postea nonnulla
edoctus sum,' quae mihi profiicura in adversaria conjëci.
P e t r u s interim C o r n a l ia per plures annos socium habuic in horti cultura F r a n c iscum
P e y r o l e r i , qui frequenti usu, & summa diligentia non adeo vulgarem herbarum notitiam
adeptus erar, sed naturali quodam genio ductus horis subsecivis herbas ipsas nativo colore pin-
gere solebat . Adeo autem in hac arte profecerat, uc Excellentissimus Comes C a i s s o t t i , qui
tunc temporis Senatui, atque universae reilitterariaepraeerat, ad supremam postea Magni Cancellarli
dignitatem in meritorum praemiiim evecms, eum ab horti culturae anno 1744. avocatimi
pingendis iftiposterum herbis unice incumbere statuerit. Primum quidem ipsius horti stirpes
delineare coepit, inde ad alpes missus est, ut in solo natali crescentes, hortique culturam
detrectantes describere graphice posset. Quod féliciter executus est, praesertim quumtentatis
plurimis experimentis colorum mareriam ex floribus, fructibusque elicere adprime sciret ita
ur naturam ipsam aemulari videremr . Artem hanc optimam, quam suo semper praesidio fo-
vit Excell. Comes C a is so t t i , pari quoque patrocinio excepit, promovitque Excellentissimus
Comes L anìtranchi, qui in universa re litteraria moderanda laudato Corniti C a is so t t i success
if, ejusque vices etiam gerit in Magni Cancellarli munere regendo. Hujus prefecto eximii vt-
ri memmisse nequeo, quin multas e i , dignasque gracias agam pro summa erga me , meásque
res benevolencia, maximaque animi contentione, qua cum amplissimis rei litterariae Modera-
■toribus Botanicae smdium, hortique majorem culcum provehere nunquam destitit.
Quum vero F r an c iscu s P e y r o l e r i propter ingravescentis'aetatis incommoda, atque im-
minutam visus aciem impar fère tanto operi jam foret, successor ei dams est Jo a n n e s B o t -
t io n e ex sorore Nep os , qui patrui disciplina institucus ejusdem artis peritiam singulärem ad-
quisivit. Amborum autem continuato labore, & studio ultra quatuor mille stirpes natiyis colo-
ribus depictae in tabulis habenrur, atque ex iis compacta sunt XXVIII Volumina, quaé dum
publicam Regii Athenaei Bibliothecam mirifice exornant, & omnibus, qui eas viderinc ma-
ximam pariunt admirationem , ingens quoque commodum mihi suppeditarunt in F L O R A ela-
boranda.
Horti custodia , atque cultura post obitum P e t r i C o r n a l ia tradita est duobus ffatribus
P e t r o , & I g n a t io M o l in e r i defhncti consobrinis, & a pluribus jam annis eidem culturae
addictis in ejusdem levamen, & solatium. P e t r u s primi custodis £ I g n a t iu s secundi nomen
habent. luveneshi laborlsadmodum patientes, ingenio, & corporis robore praediti, periti horti
cultores, & inLinnaeano systemace a me instimti, variis irineribus per omnesfere alpinas,
& subalpinas hujus ditionis regiones conquisitis undique stirpibus magnam mild opfern ami-
lerunt
Hl sunt conterranei, quorum opera mihi utilis extitit ad F LO R AM elab o ra tam i nulla»
autem a me recensitae sunt ex aliorum observatione stirpes, quas ipse ante oculos non ha-
buenm. Ab anno enun 1760. , quo docendi munus injuncmm e sc, & publici horti curam accepi
, quum de F L O R A edenda serio cogitarem, ea racione capienda itinera previdi,' ut qui
Botanicae excolendae caussa ad alpes mitterencur,loca non adhuc visa, vel non bene lustrata per-
currerenc. Ab us autem non modo stirpium, quas adnotassent, diarium, sed etiam minus no-
carum sicca exemplaria exposculavi. Singulis itidem annis post eorum reditum omnia expende-
bam , ac in usum notabam . Praesens igimr F L O R A ex meis , aliorumque observationibus
coalmt, nonnullis etiam excerptis ex editis excerorum Virorum libris, qui in patria nostra stirpes
observarunt. Neque solum pauculas sane a me non visas , quae ab auctoribus commemo-
ran tur reeensui, sed singulis insuper auctorum nomina apponenda curavi.