O ff. Rhodia radix.
Loc. Locis saxosis subhumidis alpium non infrequens est, siculi memineru I
I.ICS É & Johannes Bauhinus. P e r e n n i s . ^0,EV
ir . Cum Sedi genere viribus convenir. Gratum rosae odorem spirat rad'
attemperai«, atque acida est: dolorem capitis a sanguinis aestu product'*’ "H
applicita dicitur compescere. Apud nos neglecta radix e s t, quae alibi'™ 1
buto adhibetur. ' c . ; . - 111 scori
C. F R U C T U P U L P O S O
1 H Y P O C A R P I i E .
COR IARIA. Linn. gen . n. 1002. syst. n. 1129.
Flores sexu, & tota pianta distincti. Masculo ca ly x pentaphyllus: corolla pèmapetali I
stamina decem. Foeminae ca ly x pentaphyllus : corolla maris: styli quinque: I
Semina quinque, petalis succulenfo-baccatis tecta.
1758 C O R I A R I A myrthifolia.
Coriaria foliis ovato-oblongìs. LlNN. spec. p. 1467.
Rhus myrthifolia monspeliaca. Bauh. pin. p. 414.
Rhus P lin ii myrthifolia monspeliensium„ L ob. ic. 2. p. 9 8.
L o c . Ad sepes in Comitatu Nicaeensi .vulgaris pianta est. P e r e n n is .
V i r . Valde adstringit. Non solet ad internum usum re c ip i, sed tiiictario atoJ
coriqrio operi inservit. » 4 1
VITIS. Linn. g en . n. 250. syst. n. 281. T o u rn . tab. 384.
Flores racemosi. C a ly x quinquedentatus. Stamina quinque. Petala apice non nihil coalital
Bacca succulenta, subrotunda, unilocularis, semina quatuor, vel quinque continens. 1
. / j s V i T i s vinifera.
I con. T a u r . Vol. V III. tab. 84. & Vol. X X I . tab. 109.
Vitis foliis lobatis sinuatis nudis. LlNN. spec. p. 293.
Vitis foliis semitrilobatis hirsutis dentatis. Hall. hist. tom. 1. n. 82 j.
Vitis vinifera &c. BaUH. pin. 299.
Vitis silvestris labrusca. BaUH. pin. 299.
Lo c. V itis non modo co litu r , sed Labrusca, sive silvestris ad sepes, & dumetal
sponte nascitur. F rvtex.
V i r . V i t i s labrusca mater est plurium V i t is diflerentiarum, quae data opera ex-j
coluntur. Ea omnia praebet Labrusca, quae V i t i s culta ; quinimo vinum ex|
ipsius acinis paratum, spirituosum maxime est. Quum tanta sit vini, & ex vini«
proficiscentium substantiarum utilitas, ex proposito ea omnia expendere placet J
quae ad Hanc rem pertinent. Quamvis vinosa potio non ex solis uvae acinis J
sed etiam ex fructibus, ac farinis, quae fermentationem ineunt, possit obtineri,
nostra disquisitio solummodo versabitur circa illam vini speciem, quae ex fructiJ
bus V i t i s viniferae habetur. Quum enim uberrima sit nostra in regione Vrris]
cultura, nostrates non solent ex aliis fructibus, aut seminibus farinosis hoc po-j
tulentum parare.
Folia V i T i s , succum acidum , Ieviter attemperantem , atque diureticum continent,!
ac ejusdem naturae humorem stillant vulnerati palmites. Hic epotus lau-j
datus est ad diuresim blande pellendam, caloremque in ophthalmia temperandum,!
si eo oculus abluatur. Haec autem folia commendata sunt in alvi fluxu, dato]
succo expresso, vel eorumdem siccatorum pulvere dosi drachmae unius , autl
alrerius. Verum in hujusmodi morbo alia solent efficaciora medicamenta in usum]
venire. Folia insuper V i t i s cuti applicita ipsius calorem mitigant, neque inutilia]
sunt in ea phlogosi, ac in eo cutis ardore, qui cruribus hydropicorum tumencibus,!
& serum demum stillantibus supervenit. Quamvis adstringens vis mitis admodum
sit non omni carebit periculo hujusmodi applicatio, si Medici voturn velie
uberem per hanc viam seri evacuationem, aut propter vim motus in hisce par-
tibus deficientem metus gangrenae s it, morbique conditio tonica resolvenria re-
quirat. Sarmenti, atque radices V it is viniferae combusta non exiguam dant
salis alkalini fixi quantitatem, qui alkalinorum lixivialium salium aliis locis
enarratorum proprietates habet. Ex hisce jam patet acidum, atque salem alkali-
num fixum copiose in V it i vinifera contineri, sed praeterea particulas etiam
oleosas, & phlogisticas haberi, sicuti acinorura natura, indeque nata ex iisdem
producía demonstrant. Varia autem est horum principiorum in acinis uvae , vi-
noque genito proportio pro diversa soli natura, caeli conditione, fructuum ma-*
turitate, V it is ipsius multiplici differentia, cultura, atque parandi vinum artificio.
Neque mirum est nostra in regione plures adeo, dissimilesque vini species existere,
quum tanta sit montium, co llium ,& agri dissimilitudo non solum ratione aspectus,
& elevationis, sed maxime ratione diversitatis s o li, in quo exculta V it is est.
Montes minores, qui ad radices alpium sunt, nisi radiis solis multum percutiantur,
acerbum vinura dare solent, qui lentè ad convenientem pervenit maturitatemj colles
autem ad maturitatem uvam perducunt. Caeterum turn in montibus, cum in collibus
multiplex emergit vini differentia speciatim pro varia natura soli, diverscfque loci
aspectu. In genere argillaceum solum dat vinum crassius, coloratius, neque stoma-
cho commodum, sed flàtulentumj solum argillaceo-calcareum praebet vinum, quod
utique crassum e s t, sed potentius, magisque calefaciens \ argillaceo-arenarium,
dulce, & tenuius vinum gignit, sed quod facilius ad aciditatem vertit j terram,
atque praesertim lapidem calcareum habentes colles dant vinum non quidem admodum
crassum , sed neque tenue, multum autem sulphureum j colles demum,
aut etiam montes lapidósi ex lapide non calcareo, sed siliceo, atque una arenarii
vinum suppeditant minime crassum, sed maxime spirituosum, Vina generati
m , quae habentur ex V it e culta in planjtie, ac Sólo pingui, debilia, atque
acida sunt. Vinum rubrum solet magis nutrire, plus calefacére, album vero facilius
acescit, ac lotii exeretionem promovet. Haec itaque in variis locis adeo
dissimilis substantiarum , ex quibus montes, & colles coalescunt, diversitas , ac
diversitatis proportio (praeter V it is ipsius differentes varietates), fa c it , ut adeo
roultae vini differentiae nostra in regione existant, quas minutius pertractare
minime necessarium esse putamus. Vinum itaque componitur, praeter aquam,ex
partjculis oleosis pinguibus, ex phlogisto, a c id o , & sale alkalino fix o , quod
acido etiam naturae fixae forriter adhaeret, Acidum uberius inest botryone, sive
racemis. Hae diversae ^p^fticulae, acinis, & racemis contentae, per fermentationem,
ut notum est, earn mutationem, & compositionem subeunt, ex qua vinum
emergit. Vinum autem sibi relictum, per fermentationem vel spontaneam, vel
arte productam, demum in acetum mutatur. Prima igitur fermentano vulgo dicitur
vinosa, altera autenT acetosa. In prima pingues, oleosae particulae atte-
nuantur, aetherogeneae separantur, acidum paullo liberius redditur, atque hae particulae
intime consociaotur cum phlogisti expliciti substantia. Per alteram autem
fermentationem, nimirum acetosam, fit jactura nonnullarum particularum phlogisti,
oleosas etiam simul dissipantium: superest acidum principium partim fixum, partim
attenuatum, retinens tamen adhuc aliquas oleosas, & phlogisti particulas. Vinum
sponte in doliis, quibus continetur, deponit fixas substantias ad alkalinum salem,
& acidum vini . pertinentes cum crassioribus terreo-pinguibus. Sedimentum hoc
vini ab aetherogeneis aliis substantiis liberatum id constituit, quod vulgo Crémor
tartari nuncupatur. Pars spirituosa per destillationem a vino separata constituit
spiritum vini. Aceti, spiritus vini, & crémor is tartari multíplices usus proponemus,
sed primum agendum est de acinorum, atque vini militate.
Acini itaque, si/probe maturi fuerint, gra ta , & suavi dulcedine donantur: quo
vero magis a maturitate distant, eo acerbiores ipsi sunt, ac forte acidum continent.
Succus ex immaturis acinis expressus Omphacii nomen habet, quod utile
est ad bilis alkalescentiam corrrigendam , alvumque firmandam. Dari potest hujusmodi
succus aqua dilutus, sed plerumque syrupus ex eo paratur cum saccharo,